Page images
PDF
EPUB

Vix quicquam volentes offerunt, quod non retractent secundo spiritu, antequam seriò promiserint. Nihil promittunt, quod non dejerant postmodo, antequam præstiterint. Nihil, denique, præstant, cujus non ducantur, serâ tamen, pœnitentiâ.

Hodie nihilo vendunt, quæ, ubi emptori placere inaudiverint, cras magno redimunt.

Leges condunt in annum: neque enim expedire, ut, cùm rerum conditio mutationum vicissitudini obnoxia sit, vivendi tamen regulæ eædem semper permaneant: quibus adde, quòd cùm dɛúlega Opovlí Ses plerumque σowTega sint, nimiæ profectò servitutis esset, id semel decernere, quod cùm postea expertis displicuerit, non possit unquam revocari.

SECT. 2.

Tumulus Vortunii. Antiqua Numismata.

HIC, in agro Muerio, propter viam, tumulus cernitur Vortunii cujusdam, non valdè antiquus, minùs elegans. Cui inscriptum *:

VIATOR

Mane, Lege, Ambula. Hic jacet

ANDR. VORTVNIVS, NEC SERVVS, NEC MILES, NEC MEDICVS, NEC LANISTA, NEC Svtor, nec FVR, NEC CAVSIDICVS, NEC FOENERATOR, SED OMNIA: NEC IN VRBE VITAM EGIT, NEC RVRI NEC DOmi, nec FORIS, NEC IN MARI NEC TERRA, NEQVE HIC, NEC ALIBI, SED VBIQVE. Nec fame, nec veneno, nec FERRO, NEC CAPISTRO, NEC MORBO SVBLATVS, SED OMNIBVS. Posvi H.I. ILLI NEC Debitor,

NEC HÆRES, NEC COGNATVS, NEC VICINVS, NEC NECESSARIVS HANC NEQVE MOLEM, NEC LAPIDem, nec tvmVLVM, NEC CASTRVM-DOLORIS, SED OMNIA; NEC TIBI, NEC ILLI, NEC MIHI, NEC MALE, NEC BENE VOLENS, SED OMNIBVS,

Ad quartum ab urbe Novizzâ lapidem, è puteo quodam effossa multa vidimus antiquiora numismata. Paucula non pigebit, in lectoris gratiam, descripsisse.

Quadratus hic nummus erat: cui, ex alterâ parte, Janus bifrons; ex alterâ, verò, lapillus rotundus lævi quasi tabulæ insculptus videbatur, unà cum obscuris literularum notis ERR. Var. Dvc.

[ocr errors]

Erat et rotundus: cujus pars una togatum quendam referebat, mediæ ferè ætatis : dextra catelli venustioris capiti innixa: sinistrâ

* Cui simile Bononiæ est ad S. Petri, Aeliæ Læliæ Crisp. monumentum,

librum semiapertum gerebat. Pars altera chamaleontem coloribus suis variegatum; et superne scriptum erat CoNST. LIP.

Tertius erat majoris, ut videbatur, valoris; ovali figurâ; ex anticâ parte facie nasutâ, macilentâ, fronte redimitâ ex alterâ, polypo pisce subjacenti saxo et affixo, et adsimilato eleganter excusus: cui et verbum juxtà positum "Pour Bon." Authorem nec scio nec quæro; nec quid sibi voluerit homo sciolus satis capio: facilè intelliget omnia lector paulò magis gnarus antiquitatis.

00

SECT. 3.

Academia Variana.

IN tractu Vallis Senzapesiæ, quod nullus expectâram, comperi quidem imaginem Academiæ: Dudosam vocant sui: in qua occurrebant mihi umbræ philosophorum.

Falleris quisquis istic lectorum cathedras, auditorum classes, scholas artium, rectores, pædagogos, leges, libros quæris. Quisque sibi magistri vicem supplet, et auditoris.

Collegia tamen hic bina. Scepticorum unum: qui nec oculis, nec auribus suis fidendum censent; nec id unum statuere audent, se nihil statuere audere. Surripe cuiquam istorum nummum, aut panem, aut pannum (quod Lacida cuidam istorum contigit †) statim ambigit, num tale quid unquam habuerit priùs. Colaphum impinge, quamlibet iratâ manu: dubitat num acceperit, vel num se jam sentiat accepisse. Alloquere, adsta, tange: audit, videt, sentit : dubius tamen interea, ne fallaces sensus mentiantur.

Alterum vero Novatorum, illis Troverense, forsan ab inveniendo dictum : totos, enim, se dedunt isti rebus novis disquirendis; novisque urbium, vestium, ludorum, gestuum, rerum publicarum formis cudendis operam locant. Quisquis jucundius aliquod ludi genus, aut inauditam vestis formam excogitârit, à duce pro dignitate rei

* "Sensa peso." Ital. absque pondere, leve.

+ Diog. Laer.

promovetur. Qui bullas primus, ex salivâ et smegmate compositas, è juglandis cortice, insufflato calamo excitavit, non minùs illic celebris est; quàm vel bombardarum inventor, vel Moguntinus ille typographiæ author, apud Europaos. Hi magno in pretio sunt aulicis, etiam et artificibus, Moroniæ præsertim Felicis, qui ipsorum consilio vestes omnes concinnant, componunt gestus.

Quin et isti novam sibi linguam frabricârunt; quam Supermonicam appellant magistri; solis doctioribus adhuc cognitam.

Selectiora quædam vocabula, in peregrinantium gratiam, adtexere opera mihi pretium erit; excogitata quidem nuperrimè, et nunc dierum illis usitatissima; ne nimiùm fortè stupidus ac ipsorum linguâ Cedurinus † habeatur viator, qui ipsos alloquentes parùm intellexerit.

+ Terra ipsis,

Anima,

Silo

Adek

Cohos

Quicquid intra cutem,

[blocks in formation]

Argentum vivum, Azoth, Sibar, Unquasi, Missadan

Chibur vel Alcubrith

Stannum rude,

Wismadt

[blocks in formation]

*Mystica lingua Paracelsi, sic à suis nuncupatur.
+ Cedurinus, Paracelso "stupidus."

Catalogus vocabulorum quorundam Paracelsicorum.

Aurum minerale,

Cuprum,

Vitriolum,

Compositio ex coralio et carabe,

Habe etiam et spirituum appellationes, qui istis familiarissimi.

Bonus dæmon,

[blocks in formation]

Imagines impressæ,

[blocks in formation]

Dubelcolep

Evestrum

Zeninephidei

Trifertes

Nenufareni dicitur.

Caballi

Trarames

Operimethiolim

Gamohæaj

Præfectus collegii erat Bustius Hohenheimius*, precipuus novæ linguæ architectus. Haud scio tamen, num hæc nova huc usque obtinuerit, an locum cesserit alteri, cusæ fortassis nuperius. Quicquid erit, liberavi ego fidem præmonendo.

CAP. IV.

Asper Moronia +.

SUB ipso polo, in Australis Terræ extremo apice, Aspera Mor. locum sortita est; regio montosa, petrosa, gelu perpetuo constricta; quippe quæ cælo fruitur sicco, et frigidissimo.

Rupes hîc ferrea est, respondens per omnia magneticæ, quæ sub altero polo perhibetur: quæ ratio est ignota nautis et geographis, quòd, in tabulis nauticis, posteà quàm semel Equinoctialem transnavigaveris, magnes ad australem se polum potiùs convertat.

Duos sub se Ducatus continet, amplos herclè magis quàm felices; Lyperiam quam alii Maninconicam terram nuncupant, et Orgiliam.

[merged small][ocr errors][merged small]

LYPERIÆ dux, "Le Grand Chagrin" à suis cognominatus, homo morosus tetricúsque, populo præsidet sui quidem non minùs simili quàm à reliquis Moronis discrepanti.

Palatium illi ingens Cordolium, è gagate magnificè constructum: in cujus vestibulo, rubris characteribus, exaratum est,

Merentum locus est; procul hinc discedite læti ‡.

Illud nomen nativum est Paracelso. + Terra Stultorum Melancholicorum.
Ranzovianum çarmen in sacello quodam, prope Sigebergam.

Incolæ plerique hispidi, macilenti, inculti, colore fusco, crine nigro, cute durâ et asperâ, fronte torvâ, neglectâ veste, vultu tristi; oculis cum stupore quodam fixis, nec se facilè moventibus, introrsum verò demissis, ac veluti in cavis maxillarum tumulis jam diu sepultis.

Nemo urbem heic quærat, aut pagum. Incolæ soli semper habitant, leporum more, vitámque degunt planè eremiticam: partim, quòd ita naturâ suâ suspiciosi ac meticulosi sint, ut proximos non ferant; partim, quòd edicto Ducis cautum sit ne quis aut intra conspectum alterius domi, aut intra certa milliarium spatia ædium sibi poneret fundamenta.

Rarissimè quidem exeunt: sive id propter densissimas tenebras, quæ hic ferè perpetuæ sunt; sive decreto principis fiat, seu sponte suâ potiùs, quòd se domesticâ solitudine malint oblectare. Rariùs tamen obvium quempiam salutant, vel alloquuntur: sic enim se habet legis suæ sententia: "Antequam necessum est ne produento; neminem in viâ, nisi die Jovis *, sâlutanto." Adi quenquam istorum: pulta fores: serò respondet hospes, et iracundè; quippe molestissimè ferunt novi hospitis adspectum.

Quæris quid agant, vel quo tandem modo ætatem terant? Sanè, imaginando et fingendo nunquam facta, nunquam futura; credendo quæ finxerint; prosequendo quæ crediderint: quæ ratio est, cur ita horreant aspectum, nolíntque interpellari.

Alius se jam diu mortuum putat, seque velut frigidum cadaver imo in pavimento protensum sternit. Si quis fortè domesticorum appropinquârit hominem sciscitaturus, involat huic in faciem; necromanticum ratus, qui, secretâ carminum vi, animam priùs exautoratam ex inferis revocaverit: et jam, velut umbra, vagatur hàc illàc, sperans non posse se deinceps humaniş sensibus comprehendi †. Accurrat quis suorum, rapiátque, et catenis (uti opus est) vinciat; hunc unam ex Furiis judicat à Plutone missum, ut animulam sibi nuper ereptam repeteret; domúmque suam, quam olim tumulum sibi finxit, nunc Infernum ratus, eo magis perhorrescit.

Alius se talpam imaginatus, degit in cubili subterraneo, vermes venaturus, rostróque probè calceato terram suffodit: ubi verò aliquis, illum insequutus, vel aciculâ pupugerit, statim (prorsùs enim sibi videtur more talparum cæcutire, ut neque virum, nec ferrum dig. noscat) furcâ ratus talpariâ transfodi se, exclamat miserè, seque parat patibulo..

Alius Atlantem fingit grave cælorum onus sibi imposuisse: stat ergo immobilis suspirans sæpissimè, et nunc tollens humerum, nunc deprimens: et, postquam diutulè sub ficto hoc onere sudaverit, ubi quis suorum magnum cæli tibicinem ad se traxerit moverítque loco, procidit is in faciem; mundi ruinam, parùm interea tacitus, impatienter exspectat; increpans homunciones imprudentissimos, ita prodigos suæ salutis et orbis universi.

* Observatum hoc sedulo est hodie à Monachis Carthusianis, et eâdem lege cautum. His similia quære in Hospitio Stultorum Melanchol, a Baron. scripto ↑ Idem ipsum de Písandro quodam Cæl. Rhodig. 1. ix. 26.

« PreviousContinue »