Page images
PDF
EPUB

LIBER SECUNDUS.

VIRAGINIA, VEL GYNIA NOVA.

САР. І.

Situs Viraginiæ; illiusque Regiones. Terra Fœminarum.

GYNIA Nova *, quam alii corruptâ voce Guineam appellant, ego verò Viraginiam, illic sita est, ubi geographi Europæi Psittacorum Terram depingunt. Ab aquilone, Loçaniam huic genti inimicissi main; ab austro, Frugionam; ab oriente, Moroniam Mobilem et Felicem, attingit.

Terra profectò ferax; sed malè culta.

Regiones sub se multas amplásque continet; ingenio simul et moribus valde sibi dissonas. Præcipuæ sunt Linguadocia, Rixatia, Ploravia, Risia Major et Minor, Aphrodysia, Amazonia, Eugynia: à quibus non procul abest Insula Hermaphroditica. Harum ego quasdam peragravi planè invitissimus.

Superat reliquas longissimè Linguadocia: in quâ plurimæ sunt urbes celeberrimæ; Garrilla, Pşudium, Labriana, quam interluit flumen ingens: Sialon vocant accolæ, quòd ita sæpe tumet, ut in tam vasto canali vix possit contineri: et sanè depressior pars regionis, quam Mentyrneam Vallem nominant, hinc inde periclitaretur quotidie, ni sagaciores incolæ osseo aggere ripas benè munirent.

Sed primas urbium et Linguadocia et Viraginiæ totius vendicat tenétque Gynæcopolis: ubi ego diutiùs quàm vellem, commora

tus sum.

Quid, ergo, de me factum, inprimis referam; ac, dein, quæ de nova gente dicenda sunt, ordine meo prosequar.

* Guinea Nova describi solet extrema pars orientalis terræ Austr. incognita, proxima regno Maletur et Beach. hîc nos et Guyniam finximus.

CAP. II.

Quid mihi factum à Gynæcopolitis.

QUAM primùm me duræ victrices, è Loganicis finibus raptum, in forum deduxissent, campanulam illico pulsârunt: quâ semel auditâ, convolârunt avida cives; meque hîc in procinctu vinctum curiosiùs intuentur: dum una raptricum nostrarum, quæ tunc, ut videbatur, ducem egit, dato, uti opus erat, silentii signo, reliquas alloqu

uta est.

Qui sim, cujásve, nescire se: solummodo in tam perditæ regionis finibus me deprehensum: monétque, ut, tot tantisque Loçanensium injuriis lacessita, de serâ tandem vindictâ cogitent; ferántque de me judicium.

Ego gentem meam rationémque erroris, quibus potui verbis ac gestibus, significabam; me rerum Loganicarum prorsùs iguarum; et ex illis esse, qui ipsarum et sexui et genti benè semper voluissent; indignum esse harum clementiâ et justissimi regiminis famâ, peregrinum insontem, nihil unquam de ipsarum sexu malè meritum, indictâ causâ, damnatum iri.

Movit illas non parùm tam supplex oratio, tamque non fucata species veritatis: vicit, ergo, demum tutior plurimarum sententia, vinctum me scilicet in prætoriano carcere, Gynæcio, servandum, donec et patria mea et peregrinationis institutum senatui constiterit.

Hic ego et longam et miséram servivi servitutem: neque, ni me patriæ meæ (quæ meritò per terrarum orbem Fœminarum audit Paradisus *) nomen servâsset, vivus hinc demum excessissem. Enimverò, Loçanicos, quotquot deprehendunt, vel suspendunt vel vilissimis officiis in hoc infami carcere deputare solent: sic nimirum ultæ quotidianas illius gentis injurias; quæ tametsi salacissima sit, et in venerem propensissima, pueros tamen ardet solos, et putanas, fortassis mulas et jumenta: uxores vel omnino negligit, vel nimis suspiciosâ curâ et zelotypiâ solicitè custodit. Quot ego hic non ignobilium captivorum classes, ad Herculea pensa senescentes, lanam carpentes, stamináque torquentes vidi!

Liberavit me, tandem, patriæ principísque jam olim emerita sacrosanctum nomen; non tamen solutum prorsùs et injuratum. Tangenda mihi, scilicet, Ara Junonis; et publicè danda fides, me leges subsequentes inviolatè observaturum:

Me nihil unquam mali nobilissimo sexui, vel verbo vel facto, ma chinaturum.

Fœminam loquentem sermone meo nunquam interpellaturum. Domesticum imperium me ubicunque sim, foem.na conces

surum.

*Gallic. proverb. "Angliam, fœminarum paradisum, servorum purgatorium, infernum equorum."

Me nunquam in Loçaniam rediturum: agitatur, enim, apud illas vulgari proverbio, "Plurimos huc appellere bonos viros, discedere malos maritos."

Plurium amores me, ne vel gestu, simul ambiturum.

Nihil quicquam proditurum secreti.

Nihil unquam uxori, quod ad cultum ornatúmque spectârit, negaturum.

Ingenii, et formæ, et facundiæ laudem me fœminis ultrò daturum; et ab omnibus detrectantium calumniis vindicaturum.

Suscepi in me lubens omnia: neque duriorem certè conditionem facilè respuissem, discedendi studio. Ita vincula etiamnum calamo meo scribentis injecta videt lector; ut omnia fas non sit mihi jurato eloqui. Quædam non mala licebit: mala non liceret, vel injurato.

CAP. III.

Forma Regiminis et Electionum.

STATUS mihi democraticus visus est: dum quæque studet imperare, nulla subjici. Quin neque legibus se patiuntur coerceri: publicis tantùm suffragiis omnia peraguntur. Quæ quomodo lata fuerint, mirum mihi homini peregrino videbatur: omnes, enim, unà loquuntur, canoris acclamationibus: nulla silet, aurémque alteri accommodat.

Parliamentum istic habent ferè perpetuum; in quo majoris momenti negotia pertractantur: ut Desiderius noster, si jam superesset, factum agnosceret, quod fœminas tantopere petentes introducit *. Id, verò, necesse est, propter legum latarum incertitudinem: licet, enim, postero die plebiscita quævis pro arbitrio retrectare: eodem non licet; ne sibi parùm constantes viderentur.

Suffragiis quidem pares sunt universæ cives; non tamen dignitate: certo enim præfectarum numero, quas Centum-Viras appellant, urbes præcipuæ fasces tribuunt. Neque verò natæ sunt illæ rerum dominæ, sed electæ; uti aliqua videbitur, pulchritudine et eloquentiâ, sola enim hæc duo in omni electione spectantur, eminere.

Olim penes populum erat eligendi potestas, donec ex eo quòd unaquæque semetipsam suo promovit suffragio orta confusio laudatissimum hunc electionis morem antiquaverit.

Exinde decretum est, ut illæ solæ judices sederent tam invidiosæ litis, quæ se neque formosas neque disertas profiterentur. Quo factum est, ut, concurrente sæpe populo, ne una comperta est in tam frequenti spissâque coronâ, quæ electricis locum occuparet; dum provectiores ætate non minùs se putant facundas, quàm juvencula elegantes.

Tandem, visum est hunc honorem duodecim ex annosissimis è

Erasm. Colloq.

vico Vetulonio* matronis deferri: quem etiam superbo præterea titulo prudenter auxerunt, ut eo lubentiùs expeteretur. Neque illis præter titulum deesse potest, quod à senibus plurimi solet æstimari, rerum omnium affluentia: ita, enim, Noctua Laurioticæ † volant undique, ita donis certant ambitiosæ puellæ, captántque ingenti pretio venalem judicum gratiam, ut nec forum ipsum crediderim aut corruptius aut opulentius.

Pro sceptro, fascibúsve, aut securi, Pluma istis, et Specula præferuntur, maximæ molis: quæ vel per vicos incedentes non desinunt intueri; et horum consilio, capillos, ora, et gressus ipsos compo

nere.

CAP. IV.

Viraginensium Origo.

PAUCISSIMÆ Viraginensium istic natæ sunt: sed aliunde à quibuscunque orbis terræ regionibus huc confluunt, quæ aut propter nimiam in maritos ferocitatem pulsæ sunt, aut propter nimiam maritorum inclementiam et zelotypiam spontè exulârunt.

Quotquot maritorum suorum dominæ, injusti imperii causâ è fini. bus suis unà cum viris ejectæ huc appulerint, in extimis regni oris, illâ præsertim parte quæ Gynandria vel Amazonia dicta est, urbes munitas incolunt, militésque agunt præsidiarias.

Exsules, verò, spontaneæ, quæ imbelliores plerunque sunt et animi mollioris, in ipso regni umbilico pacem colunt et formam.

Neque est quòd speres rempublicam tam incertæ originis aliquando præ civium paucitate desituram: tot, enim, huc indies aggregantur ultroneæ, præsertim municipes, ut verendum sit potiùs ne nullus brevi reliquus futurus sit novis civibus commorandi locus. Ego certè malè metuo, ne ubi istiusmodi regio nostratibus fœminis calamo meo innotuerit, vix ulla domi mansura sit, proximi seculi spem suâ fœcunditate conservatura.

CAP. V.

Aphrodysia .

EXHINC, igitur, regiæ urbis diplomate instructus, perrexi porrò ad septentrionalem Viraginiæ partem, quæ Loçaniam spectat, Aphrodysiam: terram, herclè, florentissimam.

Nec scio quot leucis ab Erotio vel Amantinâ proximâ regionis villâ distabam, cùm jucundissimi odoris halitus nares mihi opple

* Vetulonia, Ptolomeo Hetruria metropolis. Sic Silius Ital. I. viii.
† Aristoph.

Terra lasciva.

bat; haud secùs ac si pretiosissimæ pharmacopolarum pyxides juxtà stetissent: ita omnia hîc seplasiarios olent pastillos et delicias Golosinias. Reliqua taceo.

Hic fœminas vidi proceras, comptas, et, ni fucus gratiam formæ sustulisset, sanè pulchras. Quæ omnes facie papillisque nudæ incedebant; cæterum amicta, sed materiâ levissimâ, coloribúsque splendidissimis. Partes nudæ ita palàm cerussatæ videbantur, Moscoviticarum more, ut jurares personam te videre, vel statuam, aut parietem; non humanam cutem.

Mulieres Desuergonia (illo gaudet nomine prima urbs Aphrodysiarum) vitreas colunt domus, undique pellucidas.

Harum neminem, ni frustrà velis esse, domi quæras; nisi fortè priusquam compta fuerit et ornata: nec quam in foro theatrove (hîc enim diem terunt) nisi vel ridentem, vel canentem, vel tripudiantem

cernes.

Non aranea muscis insidiatur magis, quàm istæ viatoribus Loçanicis, quantumvis genti suæ infestis: quanquam et horum plerique ultrò se, quæstus gratià, istarum summittant petulantiæ. Captos pelliciunt ad se primulum lascivis gestibus: dein, exorant importunius: pretio, demum, aggrediuntur: denique, si nihil horum, vi cogunt turpissimæ libidini inservire: qui, postquam semel sui copiam fecerint, non aliter quam equi admissarii in secretiore stabulo custodiuntur, nescio quibus radicibus Indicis philtrísque potentissimis saginati.

Has ego et odi, et fugi ociùs; ne vel literarum præsidio satis me tutum ratus: quibus profectò nunquam ausus fuissem, ni formæ meæ satis jampridem mihi conscius, spem salutis pudorísque mei commisisse. Profuit, ergo, semel fuisse deformem: ut vel ea, quorum causâ naturam maximè solemus criminari, fiant aliquando, lâ sic sagacissimè nobis prospiciente, vel non cogitantibus utilissima.

CAP. VI.

Insula Hermaphroditica,

NON procul à Guaone, ultimâ Moluccarum, inter Cap. Hermosam et Beach Promontorium, Insulam vidi Hermaphroditicam; nec formâ, nec magnitudine, Monensi nostrati absimilem.

Ubi quasi solum ipsum formæ incolarum aptâsset natura, nihil non geminum animadverti. Nulla planè arbor est, quæ non et variis frugibus onusta sit, et variis nominibus insignis. Pyro-Malos, Pruno-Cerasos, Palma- Mygdalos appellant.

Sed et forma vestium composita ex utrique sexui propriis: nam qui plus habent virilitatis, à talis ad coxas usque viros referunt, reliquo corpore fœminas: contrà, verò, quæ naturâ muliebri insigniores. Quod et in nominibus propriis, ne quid dissimulent, studiosè observant. Qualia sunt Philippomaria, Petrobrigida, Amarichardo, Thomalicia,

« PreviousContinue »