Page images
PDF
EPUB

Ubi illud mihi in primis videtur mirandum, quòd et orbis iste et hic ejus index similem omnino fortunam subire adacti sint. Utérque enim à parente suo, quàm primùm natus, tenebris adjudicatus: utríque à conditore suo lux negata; utrique aliunde concessa. Nullus huic Titan præbebat lumina mundo. Conditus erat, et statim absconditus: nec lur ei spectanda vel speranda unquam, nisi ab hoc ingenio.

Cujus illustre opus latentem hunc obscurúmque mundum è caligine facilè eruisset, modò sibimet ipsi lucem pariter prohibitam vindicare potuisset. Citius itaque nobis patuisset iste mundus incognitus, si citiùs produisset hic libellus in lucem.

Verùm illius author, mundique ignoti explorator, qui jam pridem Musis, quarum insignis fuerat cultor, vale dicto, ad Theologia sacra se contulerat, isque jam totus vacat, hæc et nonnulla alia sua commenta Philologa luce et laude dignissima, tanquam levia ait vana aspernatus, nullis precibus induci potuit, ut permitteret in publicum exire. Excusabat, autem, se, juvenili quidem ætate ocióque Academico, hujusmodi quædam, proprii exercitii et oblectationis gratid, composuisse; sed nunc, quasi nugas inutiles rejicere, abdicare, nec dignari ut suo nomine unquam sub aspectum hominum veniant.

Hinc factum est, ut hoc opusculum, verè elegantissimum ac jucundissimum, diutiùs tenebris obductum delitesceret, et indignis caliginis vinculis teneretur, ne literatorum orbi innotesceret: donec ego, quem author ipse, pro suá mirificá humanitate, amici et familiaris loco habebat, bellissimi felicis ingenii partús infelicem sortem miseratus, omnibus modis et rationibus quibus poteram, quærebam et tentabam, ut eundem carcere suo eximerem, et in libertatem lucémque vindicarem. Cùmque probè perspexissem authoris animum adeò firum et obfirma'um, ut nullis amicorum petitionibus, rationibus, aut suasionibus à sua sententia moveretur; nec jam spes ulla restaret, ut novus hic mundus mundo nostro recluderetur; sanctas sanè amicitiæ leges potiùs movendas duxi, quàm ingenuos cunctorum ubique eruditorum animos dulcissimo hujus fructu gratissimâque voluptate perpetuò privandos esse.

Itaque, ut, quam ipse hinc dulcedinem gustaverim, studiosis omnibus percipiendam præberem, consilium cepi communicandi cum aliis, quod antea me solum penes erat. Sed, priusquam auderem rem aggredi, multum temporis elapsum est. Hærebam, enim, animo: quia, et audacius factum videbatur; et charissimi viri, cujus amicitiam semper maximi mihi faciendam statueram, offensam, prout debui, metuebam. Ad postremum, verò, rei pulchritudine victus et captus, cùm existimarem nihil damni aut dedecoris inde posse authori redundare, sed multum potiùs benevolentiæ et famæ, plurimum verò utili tatis et voluptatis literatæ Reipubl. necessariò manare; non potui mihi ampliùs temperare, quin, amotá omni hesitatione, exemplar hujus operis, quod ratione amicitiæ nostræ mihi erat creditum, custodiá med emitterem, et typographorum manibus traderem.

Atque, hoc tandem modo, meá curâ industriáque, nonnullo etiam

discrimine, aperitur tibi, Lector, Novus Orbis, tam diu occlusus et obseratus.

In cujus beneficii mercedem, hoc unum abs te peto et obsecro, ut si quid hine gratum et jucundum perceperis, velis pro me intercedere apud authorem, quem ægrè laturum vereor, ad sedandum ejus animum, ne ob facinus admissum iniquius quid in me decernat: sed, potiùs, ut, justis adductus rationibus, factum meum benigniùs interpretetur; meque in solitá suá gratiá adhuc retineat ac conservet.

Ita valeas, Novoque Mundo, quem expectas, lætè fruaris.

GULIELMUS KNIGHT.

ITINERIS OCCASIO,

ᎬᎢ .

Προπαρασκεύασμα.

Quæ mihi cum peregrinis omnibus necessitudo quondam interces

serit, et satis norunt Academici nostri, et ipsorum libri Qilina et literæ etiamnum abundè testantur: sive huc me illud impulerit Homericum,

πρὸς γὰρ Διός εἰσιν ἅπαντες Ξεινοῖτε, πιωχοῖτε :

seu, potiùs, præter suavissimos illorum mores et ingenia, innata mihi quædam animi sitis et titillatio, à summo discendi studio profecta: neque, enim, quid illustre tulit ulla nostri orbis regio, quod me, jam tum verè Atheniensem percontatorem, diu latere potuit.

E reliquis, postquam mihi multus sermo cum meo Petro Beroaldo, Gallo, et Adriano Cornelii Drogio, Belga, de peregrinationis utilitate subortus fuisset; in quo non injucunda legum, morum, linguarum, urbium collatio amicâ quâdam lite agitata est; "Ego verò," inquit Beroaldus, " adhuc nescio quid sit illud peregrinari. Nam si limen patrium transilire, terram tuæ proximam calcare, fretum aliquod angustius aut flumen (putà Twedam, Rhenúmve) transnavigare, hoc sibi nomen, ut vulgò fieri solet, adsciscat: cùm tamen eodem cælo, iisdem fruare sideribus, vixque mutatam soli faciem animadvertas; non video quid in se duruni, aut quid nobile, complectatur. Me jam chari parentes, et tot Montalbanæ amicitiæ, velut longiùs absentem, solicitè domum revocant: ego me, interea, vel præter abstrusiorem Socratis sententiam, domi biennium hoc egisse puto: quantillo, enim, distat à Montalbano Lutetia, à Lutetiâ Caletum, à Caleto Dorobernium! Sanè, ubi terram ipsam cogito, ulnam mihi fortè unam videor; cùm tabulam geographicam, latum digitum; cùm, verò, cælum intueor, nihil quicquam promovisse.. Nec video quì mihi minùs Europa quàm Gallia patriæ nomen mereretur: nam, si linguarum varietatem spectes, quis nescit quot in orbe hoc Europao provinciæ, totidem ab unà Gallorum gente, et sono et origine penitùs discrepantia sermonum idiomata usurpari ? si mores et ingenium populi, en tibi hîc orbis, non quidem nostri, sed planè universi expressam imaginem, dum unaquæque provincia in gentis

vicinæ mores habitúsque; non secus ac polypus piscis in saxi sibi adjacentis colorem transformatur."

"Atqui nos," inquam ego, "invidemus tibi, seriò, Beroalde, quam tu tantopere contemnis peregrinandi licentiam: qui, miselli homines, testudinum more, domunculis nostris infixi hæremus; dum tu orbis totius delicias liberè intueris, et jam animo benè saturo despicis et conculcas. Si liceret mihi modò Alpinam nivem vel Pyrenæas umbras contueri, quantum ego hoc meis oculis, ocio meo gratularer! ubi quicquid viderem et audirem, documento mihi foret, recentique cognitionis accessione avidum hoc pectus locupletaret."

"Quanta sibi, mi hospes, promittunt absentes!" respondet Beroaldus, "quànque vana spes lactat sæpe inexpertos! Hâc ego me opinione, domi quondam latitantem, fovere solebam; quam nunc semel meis finibus egressus, inanem comperi ac ociosam. Facilis, enim, est in tantillâ profectione satietas, rerúmque vel non antè visarum novitas opinione rarior. Ita namque parùm à nostris discrepant aliena, ut vel ea, quæ nunc primùm oculis nostris occurrunt, nova tamen videri non possint. Et quid, quæso, est in tam probè notis remotisque parùm terræ partibus, quod homini cordato, minùs tabularum usu et peregrinorum sermone, quàm suis itineribus innotescat? Britanniam vestram descripsit Camdenus: hunc qui legerit, quidni de singulis urbibus ac villis, fluviis et quotquot uspiam cernuntur antiquitatis monumentis, aut stupendis naturæ operibus, absens disceptare possit, non minùs profectò accuratè, quàm qui singula suis oculis perlustrârit? Et quæ tandem pars Europa, suorum laboribus ac typis illustrata, exterorum oculis minùs patescit? Mores verò populorum si quis desideret, et illi communi quâdam ratione satis noti sunt universis: neque tamen ita sibi constantes, ut singillatim possint cujusquam vel oculis vel calamo comprehendi. Audiant vulgò Galli temerarii; Hispani, arrogantes; bibaces, Germani; Britanni, Tohuράyμoves; Itali, molles; Suevi, timidi; Boëmi, inhumani; Hyberni, barbari ac superstitiosi: quisquámne hominum ita plumbeus est, ut existimet Galliam vix quenquam prudentem, Hispaniam pusillanimum, abstemium Germaniam produxisse? Fallunt, mihi crede, qui animorum compositionem et efformationem morum ita totam cælo tribuunt, nihil ut propriæ cujusque indoli, nihil semini parentis, nihil denique educationis rationi relinquant. En tibi has ipsas Musarum ædes, sub quarum benigniore umbrâ nos feliciter hoc ocio fruimur philosophico: finge tibi ex Italis, Hispanis, Gallis, Danis, Belgis, Polonis, coaluisse pulchellum hunc studiosorum numerum: putásne majorem ingeniorum varietatem inter ipsos, quàm solos vestrates, posse comperiri? Quoquò igitur te vertas, non video, aut cur hoc tam compendiarium ac verè sesquipedale iter peregrinationis nomen mereatur; aut quid nobis istinc commodi (modò illustrium doctrinâ virorum, Whitakeri, Rainoldi, Junii adspectum excipias) itinerantibus demum emergat. Ego, certè, Draconem ac Candisium vestrates, ac Sebastianum Delcanum Portugalum, verè dixerim peregrinatos, qui totum hunc orbem, itinere quidem navali, non ita pridem permensi sunt. Neque, verò, nomen hoc invidebo

vel Christophoro Colono, qui Occidentalem Indiam, vel Ferdinando Magellano, qui Moluccas, vel Francisco Pizarro et Almagro, qui provinciam Peruanam, vel denique Hugoni Villobeio, qui terram Arcticam primus aperuisse fertur; nec illi demum quisquis fuerit, qui vel novos orbes periculosâ disquisitione invenerit, vel nuper inventos excoluerit. Et, sanè, (licet enim coram vobis tutò fateri) nescio quid mihi mens mea suggerit heroïcum, audere aliquid in hoc genere, quod et hæc ætas stupeat, et posteri nepotes gratà semper memoriá recolendum censeant."

Tacuit hîc Beroaldus; et erubuit, acsi aliquid sibi vel audacius. vel secretius excidisset.

Cùm Drogius, arridens leniter, "Siccine verò," inquit, "Beroalde, quod tamen ne profari quidem ausus? vel num fortè tibi spes suspensos diutiùs auditorum animos, curiosæ anxiæque inquisitionis eculeo, torquere aliquandiu? vel, denique, num arcanum hoc modestius, quod in pectoris tui intimo conclavi hactenus delituit, egressu primo tot auribus propalari timet? Quicquid sit; en tibi candidam frontem, aures bibulas, fida pectora: nusquam tutius, nusquam opportunius, tam ardui cœpti consilium prodibit in hanc lucem."

"Pol, tu malus es interpres silentii," respondet Beroaldus, "quin illud potiùs conjecturis tuis ultrò immisces, Drogi: quòd, cùm res magnæ non sine magno apparatu longisque præfationum ambagibus, ut viri principes non sine numeroso stipatorum agmine, prodire soleant; ipse rem longè maximam, unius anni prolem, derepentè absque omni præmonitione nudam in medium protrusisse visus sim. Consilium, quidem, istud vobiscum communicare, jam mihi olim ab initio certò decretum erat: quod, tamen, gradibus quibusdam facere volui, et non sine opportunâ animorum præparatione; sine quâ, novi quàm ingrata et insipida videantur, etiam quæ prudentissimè sunt instituta. Nunc, verò, rem totam, ni suspectum vobis velim amnorem meum, intempestivo sermone præcipitare mihi necessum video. Faciam, igitur, herclè, citiùs aliquantò quàm sperabam; sed non minùs profectò lubenter: fingite vos, modò, ne quid desit, longam ApóQariv, quam ego mihi proposueram, ordine suo antecessisse. Ægre me semper habuit, quod in tabulis geographicis usque mihi occurrit, "Terra Australis Incognita:" et, sanè, quis hæc, non plane excors, sine tacita indignatione legat? Nam si Terram esse norunt, si Australem, quomodo tandem Incognitam asserunt? et, si incognita sit, quid mihi illius formam, quid situm unanimes geographi depinxerunt? Ignavi homines, qui quod esse aiunt, se tamen ignorare fatentur! et quousque tandem desides nescire non pigebit, quod à nobis cognosci quadantenus profitemur? Certè, si nemo unquam Fragilem truci

Commisisset pelago ratem

non deforet nobis aliquid, quo pertinacem hanc (quam nos, boni viri, neutiquam dissimulamus) inertiam excusaremus: nunc, verò,

Horat. lib. i. Od. 3.

« PreviousContinue »