Page images
PDF
EPUB

gramma, quod nocte quâdam serenâ fecerat amicus quidam meus, et quod, ejus rogatu, Græcè verti. Tibi ut opinor placebit, nam ad Meleagri et aliorum in Anthologiâ poëtarum mentem videtur accedere. Alapai, &c.

No. XV.

JONESIUS REVÍCZKIO, S.

Id. Quintil. 1770.

Næ ego levis homo sum atque incertus! Totam Europam transvolo, nullibi diù commoror: in Liguriâ hyemavi; in Galliâ, verno tempore fruebar; Germaniæ finibus æstatem ago; si modò æstas vocari potest pluviosa hæcce et ingrata tempestas. Possum certè ab hoc loco chartulas tuas, sine metu, ad te remittere, ac te majorem in modum hortor, ne cuncteris eas in lucem proferre. Dignæ sunt, et tuo judicio, et doctorum omnium laudibus. Hoc dico sine blanditiis, quas à me procul habeo. Notæ meæ, quas accepisti, erroribus plenæ sunt, quos velim excusas. Nam cùm essem Nicææ, tum veterum libris, tum cæteris (quibus uti soleo) adminiculis, planè carui, et etiam nunc careo. Accepi abs te literulas Gallicè scriptas, cum odâ in primis laudandâ. In eâ mihi perplacuit facilis illa transitio :

Sed dandæ amori sunt lachrymæ breves,
Quas sanguinis vis, quas pietas cupit.
Mox, nube abactâ, Sol tenebras
Discutiens, meliùs nitebit.

Crede mihi, à fletu, cùm hæc legerem, vix temperare potui. Ita enim à naturâ afficior, ut magis pulchrâ ac tenerâ simplicitate movear, quàm elatissimis poëseôs figuris; inde fit, ut plus me delectent divini illa Pindari, "Ora de μn wεpiλnxe Zeus, et quæ sequuntur,

quàm

quàm elaborata Aquile et Ætnæ montis descriptio. Ecquid adeò ad te mittam, ne prorsus immunis, tuo fruar munere? Ecce tibi carmen, quod (si nihil aliud) commendat certè vetustas. Ridebis: non est illud quidem, in Antoniæ Delphinæ nuptias; immo laudes continet principis antiquissimi Sinensis, cujus nomen è memoriâ excidit; scio μονοσύλλαβον esse. Cùm opera Confucii à Coupletio aliisque reddita perlegerim, non potui non demirari cùm venerabilem sententiarum dignitatem, tùm etiam varias carminum relliquias, quibus ornantur philosophi illius colloquia. Carmina ca ex vetustissimis poëseôs Sinicæ monumentis excerpta sunt, ac præcipuè à libro Xikim dicto, cujus in regis Galliæ bibliothecâ nitidum extat exemplar. Statim mihi in animo erat, verba Sinica inspicere; codicem manu sumpsi, et post longum studium, odam unam cum versione Coupletii comparare potui, atque adeò singulas voces, seu potiùs figuras, ad avevo quandam reducere. Hanc igitur odam ad te mitto, ad verbum redditam. Mirifica est in eâ cum majestate conjuncta brevitas: singuli versiculi quatuor tantùm constant vocibus. Unde fit, ut eas in iis sunt frequentissimæ, quæ carmen eò sublimius reddunt, quò obscurius. Addidi versionem poëticam, quâ unumquemque versum ad Confucii mentem exposui; luculentè necne, minùs laboro; tu modò judica; satis habeo si tibi arrideat. Minimè te latet, philosophum istum, quem Platonem Sinicum appellare audeo, circiter sexcentenos ante Christum annos floruisse; is autem hanc odam citat, tanquam suis temporibus perantiquam; est igitur pretiosæ vetustatis quasi gemma, quæ ostendit,, in omni tempore apud omnes populos, eandem esse poëseôs vim, easdem imagines. Restat aliud opus, de quo loquar necesse est; ne fortè literæ meæ perlongæ 4 Calend. Febr. datæ exciderint, in quibus totam rem ab initio denarravi. Vitam dico tyranni Persici Nadir Shah, quam è codice Asiatico Gallicè versam edidi; opus ingratum perfeci rogatu regis Daniæ, Augusti mei, quem magnam Europæ spem haud dubito affirmare. Is mihi

in

in primis jussit, ut opus fidè et penè religiosè redderem ; ut notas adjicerem necessarias; ut denique brevem de poësi Persarum dissertationem operi subjungcrem. Pensum meum ut potui, nec sine fastidio, persolvi; sed ita festinantèr ac properè, (rex enim me identidem ut festinarem urgebat,) ut liber sit erroribus plenissimus, et præsertim dissertatio de poësi, in quâ decem Hafizi Odas vertere ausus sum, nec exemplari correcto (licèt splendidissimo), nec ullo omninò usus commentario. Scripsi ad Rivestium Angliæ vicarium, eumque rogavi ut ad te librum celeritèr mitterit; quod spero facturum. Ignosce, amabò te, erroribus quos vitare forsan in summâ otii copiâ non possem, nedum in iis temporis angustiis. Ignosce, si

خوشا شیراز et کان در بر و می بکف duas Odas quas ad me misisti

cæteris adjecerim, cum Gallicâ solummodò versione. Ignosce, si de amico meo, amica, ut par est, inciderit mentio; regem enim meum scire volui quanti te faciam. Ad cætera benevolentiæ tuæ indicia, haud parum accedet ponderis, si errores meos in hoc libro notare velis, præcipuè in dissertatione, quam separato volumine edere statui. Rex Daniæ, ut accepi, opus meum vehementèr probat, et mihi honores nescio quos meditatur; cogitanti enim illi, quonam me compensaret munere, dixit amicus quidam meus, vir nobilissimus, me pecuniam nec desiderare, nec magni facere, sed honoris, ut rebatur, esse appetentem.

Libellum tuum de Turcarum re militari ad regem mittendum curavi; tum quia co lectore dignus est, tum quia te habet auctorem. Cave credas, me literis hisce finem dedisse, quia nihil aliud habeo quod dicam; affluit enim animus meus rerum copiâ, et mihi longè difficilius est, styli impetum temperare, quàm scribendi materiem invenire. Sed nolo patientiâ tuâ usque adeò abuti, ut aures tuas nimiâ loquacitate defatigem. Valetudinem tuam, si me

amas, cura.

No. XVI.

REVICZKI à MoNs. JONES.

Vienne, ce 9 Août, 1770.

En vérité, Monsieur, vous n'êtes pas fort à plaindre de ce changement continuel de climats et de lieux où vous dites être engagé depuis un an entier. C'est le plus grand bien à mon avis, qui puisse arriver à un homme qui d'ailleurs a toutes les dispositions pour voyager; vous avez passé les rigueurs de l'hyver, sous un ciel doux et tempéré en Italie, le printems en France et en Angleterre ; il vous reste à passer l'été aux confins de l'Allemagne, dans un endroit qui est le rendezvous général de toute l'Europe, et où l'on voit d'un coup d'œil, tant de différentes nations assemblées; cela n'est-il pas charmant? ou n'est-ce pas là la partie essentielle des voyages, πολλων ανθρωπων γνωναι νοον

Je sens pourtant combien un homme de lettres peut s'y trouver manquer de secours, et de commodités pour pousser ses études, et cela seul peut diminuer en partie le plaisir qu'on a de voyager. Je vous suis très obligé de la bonté que vous avez eu de m'envoyer cette piece de votre façon, qui me paroit très rare dans son genre ; mais, de grace, depuis quand avez-vous fait l'acquisition de la langue Chinoise? c'est un talent que je ne vous connoissois pas encore; mais vous ne mettez point de bornes à votre polyglottie. J'en suis d'autant plus charmé que je pourrois au moins compter sur la fidélité d'une seule traduction de cette langue, le peu que nous en avons me paroissant fort suspect; votre picce a outre le mérite de l'antiquité, celui de l'élégance de la version. J'attends avec impatience la vie de Cháh Nadir, et je vous fais mes remercimens pour l'attention que vous avez eu pour moi en chargeant

le

le sous-secretaire d'état de me faire tenir un exemplaire, je ne suis pas moins curieux de lire ce que vous y avez ajouté sur la poésie des Orienteaux.

Vous êtes bien bon, Monsieur, de soumettre votre ouvrage à mon jugement; vous savez combien peu vous risquez, et vous êtes bien sûr d'entrainer mon foible suffrage. J'y trouverai pourtant une faute que n'est pas même légère; à savoir, la mention honorable que vous y avez fait de moi, qui l'ai mérité si peu, et qui l'aurois du moins taché de mériter, si j'avois pu m'y attendre. Il y a cettefois-ci quelques dames et cavaliers d'ici à Spa, qui tous ensemble valent bien la peine d'être connus. On me dit que milady Spencer est l'amie intime de la Princesse Esterhazy, vous connoitrez par son moyen un amiable et respectable Dame, et qui fait grand cas des gens de mérite.

Je n'ai rien à vous envoyer présentiment qui vaille la peine; je me reserve ce plaisir pour une autre occasion, et suis en attendant avec tout le respect ct vénération,

Votre très humble serviteur,

REVICZKI.

No. XVII.

REVICZKIUS JONESIO, S.

Vienna, 16° Octobris, 1770.

Etsi nihil certi constare possit ex novissimis tuis

literis, quo terrarum concesseris ex Thermis Spadanis, tamen ex hoc ipso silentio arguo te inpræsentiarum Londini commorari.

Opinionem

« PreviousContinue »