Page images
PDF
EPUB

plectar animo confirmemque ac teneam. Undique enim probatur, Codicem Ephraemi Codice Alexandrino antiquiorem esse, atque quum nihil sit cur codex Alexandrinus non vto videatur seculo exaratus, codex Ephraemi eodem seculo posterior esse nequit. Quamquam constat has res non posse ita ad liquidum perduci, ut vetentur dubitare qui adamant dubitare. Ignorantes scilicet nihil antiquius habent quam ut ostendant omnes ignorare; sunt vero etiam qui doctrinam eludant ut ingeniosi videantur. Quos nihil moramur; ipsi quærimus probabilia, ac probabilia sequimur..

66

"§ 5.

[ocr errors]

SECTIO VII.

Jam vero diu antequam Catalogus Regius prelum reliquit, (a. 1740.) Codex Rescriptus investigatorem nactus erat doctissimum eumque diligentissimum. Quem sua collatione ultra quam quod credibile sit præstitisse, clarissimus Hugius censuit, provocans ad testimonium Griesbachii. Ante annum enim 1716, Parisios venerat JOANNES JACOBUS WETSTENIUS, quum adhuc juvenis esset, sed super annos doctus. Contulit is Codicem in usum criticarum suarum collectionum. Quo facto in Angliam profectus laboris sui liberalem æstimatorem RICHARDUM BENTLEIUM invenit *. Is permotus a Wetstenio ut edendi Novi Testamenti, de quo prius nunquam cogitasse videbatur, consilium caperet, excerpta Wetstenii e Codice Ephraemi oræ editionis Oxoniensis in octavo ipse adscripsit, et cum voluptate observavit hunc codicem cum Alexandrino plerumque convenire. Sed in illis excerptis sibi non acquiescendum putavit Criticus diligentissimus, auctorque fuit Wetstenio ut rediret Parisios, codicem Ephraemi iterum et quantum fieri posset accuratissime collaturus. Obtemperavit Bentleio Wetstenius, inseruitque iteratam suam codicis collationem

* Cf. Nov. Test. Wetstenii, tom. i. p. 153. Tischendorf.

editioni Novi Testamenti quæ prodiit Roterodami a. 1654, apud Leers: in cujus fronte hæc "legi †, manu adscripta Wetstenii: Cum hoc Cod. collatus est Codex Ephrem MS. in Bibliotheca Reg. Parisiis, 1716. Lectio cui asteriscus * præfigitur, non ita certa est ac reliquæ ; ita tamen videtur quantum ex spatio et quibusdam litteris non exesis conjici poterat: opera Wetstenii.' Quibus subjuncta sunt manu R. Bentleii: Codex MS. est plus mille annorum, cui ob fugitivas fere litteras jam ante sæcula aliquot superscriptus est Ephraimi Syri Liber. Collatio hujus Codicis constitit R. Bentleio Quinquaginta Libris Sterlingis ‡.'

6

"Constat autem R. Bentleium abjecto edendi Novi Testamenti consilio § nec Wetstenii excerpta e Codice Rescripto publici juris fuisse, id ipsum vero fecisse Wetstenium quum annis 1751 et 1752 Novum suum Testamentum ederet. Quarum Wetstenii curarum quæ sit bonitas, quæ præstantia, præ cæteris qui iis usi sunt, testem eumque locupletissimum cum Hugio excito Griesbachium. Wetstenii,' inquit, patientiam, ferreamque in eruendis vocabulis, quorum vix quædam apparent vestigia, diligentiam satis mirari haud potui. Summâ fide diligentissimèque in excerpendo hoc Codice versatum eum esse deprehendi, quum multa folia cum excerptis Wetstenianis denuò compararem. Immo vocabula nonnulla, quæ ego legere haud potui, assecutus erat ille, sive a Wetstenii tempore magis evanuerint. Et recte eum assecutum esse hujusmodi vocabula, inde colligere potui quod easdem lectiones e nostro codice ab eo prolatas esse animadverterem, quæ occurrunt in Codicibus, Versionibus,

+ Quum nuper essem Cantabrigiæ, in Collegio Trinitatis liberalissime exceptus. Tischendorf.

Vide" Bentley's Correspondence,” p. 796. ed. Lond. 1842. Supra, p. v].-C. W.

Imò nunquam abjectum est. Vide "Bentley's Correspondence," pp. 792, 794. Lond. 1842.-C. W.

et Patribus proximæ cognationis vinculo cum nostro libro conjunctis, quos vero Wetstenius cum hoc cognatos esse ne suspicatus quidem erat. Rarò variantem aliquam lectionem prætermisisse, rarissime humani aliquid, quod a nemine qui in examinandis vetustis membranis desudat alienum censendum est, passus esse videtur.'

66

"§ 7. Tandem nova vitæ lux affulsit sepulto nostro thesauro ineunte anno hujus seculi xxxiv. FLORENS FLECKIUS enim, Cl. Lipsiensis Professor, quum critices sacræ promovendæ causâ Parisios venisset, precibus adiit summum Hasium, illustrissimum librorum MSS. Bibliothecæ Regiæ Conservatorem, ut infusis chemicis emortuam codicis scripturam quantum posset suscitari juberet. Neque ille quidem, qua eximia est circa bonas litteras sollicitudine, precanti deerat. Mandavit igitur Simonino, homini harum rerum apud Parisienses peritia claro, ut Giobertinam quam vocant tincturam, de cujus præstantia jam satis constabat, codici Ephraemi inferret. Simoninus autem a die xXVIII. mensis Januarii usque ad diem xv. mensis Februarii mandato ita satisfecit, ut centum fere folia chemicis tingeret. Quo facto Fleckius codicem examinavit, imprimisque ad quindecim se folia applicuit; quæ sunt fol. 1. 2. 3. 5. 79. 80. 82. 76. 75. 57. 198. 65. 67. 66. 208. Cujus ille rei rationem nuper reddidit in Theologische Studien und Kritiken, herausgegeben von Ullmann und Umbreit. Jahrgang, 1841. 1. Heft. pp. 126-152.

66

SECTIO VIII.

§ 1. Quum per annum 1840 totus essem in absolvendâ editione meâ Novi Testamenti criticâ, intellexi illud, non posse critica textûs Novi Testamenti studia ad aliquam perfectionem perduci nisi antiquissimos testes penitus cognitos atque perspectos haberemus. Præ cæteris verò Codicem Ephraemi Syri rescriptum nova videbam studia

poscere.

"Qua mente inde a mense Decembri ann.

MDCCCXL. usque ad eum quo hæc scribo mensis Septembris anno MDCCCXLII. Codicem pertractavi, paucæque per totum hoc temporis spatium hebdomades elapsæ sunt quibus codicem non in manus sumsissem."

=

Hæc TISCHENDORFIUS.

66

Restat ut exponamus rationem, quam in varietate lectionis horum Trium Codicum Antiquissimorum allegandâ nos ipsi sumus secuti. Primo in loco lectionem textûs Elzeviriani sive "recepti" apposuimus; deinde quâtenus Codices jam suprà memorati ab illâ discrepent retulimus. Si quid in textu recepto inveniatur, ab uno autem vel pluribus horum trium Codicum absit, id præfixâ notâ significavimus; si quid in iis vel in eorum ullo inveniatur, a textu verò recepto absit, id siglo præmisso + significavimus. Ut uno exemplo defungar; “öσa Tε) = Tε A. B. C." hoc est, habet oa re textus receptus, sed omittunt Tε Codex Alexandrinus et Codex Basilianus et Codex Ephraemi. Alterum exemplum sit; "yafov) γράψον) + ovv A. B. C." hoc est, habet yoáfov textus receptus, sed adjiciunt ovv Codex Alexandrinus, Codex Basilianus, et Codex Ephraemi rescriptus. Denique, "xpvowv) -σéwv A. C. sed vulg. B." hoc est, habet xovov textus receptus, sed xovośwv Alexandrinus et Codex Ephraemi; vulgata autem lectio-hoc est, lectio textûs recepti-in Codice Basiliano reperitur.

66

-σέων

A siglis in textum inserendis satius abstinere duximus, ne legentium oculi animique distraherentur, et quia non ambiguum fore putavimus quorsum lectiones in notis arcessitæ pertinerent. Quod si alicubi hæreat lector, speramus fore ut ipse se a dubitatiunculis suis, consultâ Scholzianâ recensione, facile sit expediturus.

WESTMONASTERII,

iii. Non. April. MDCCCXLIX.

C. W.

ΑΠΟΚΑΛΥΨΙΣ.*

Antiquissi

mis.

1 Ι. ΑΠΟΚΑΛΥΨΙΣ Ἰησοῦ Χριστοῦ, ἣν ἔδωκεν ex Codicibus αὐτῷ ὁ Θεὸς, δεῖξαι τοῖς δούλοις αὑτοῦ ἃ δεῖ γενέσθαι ἐν τάχει, καὶ ἐσήμανεν ἀποστείλας διὰ τοῦ ἀγγέλου αὑτοῦ τῷ δούλῳ αὐτοῦ Ἰωάννη, 2 ὃς ἐμαρτύρησε τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ, καὶ τὴν 3 μαρτυρίαν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὅσα εἶδε. Μακάριος ὁ ἀναγινώσκων, καὶ οἱ ἀκούοντες τοὺς λόγους τῆς προφητείας, καὶ τηροῦντες τὰ ἐν αὐτῇ γεγραμμένα· ὁ γὰρ καιρὸς ἐγγύς.

4

Ἰωάννης ταῖς ἑπτὰ ἐκκλησίαις ταῖς ἐν τῇ Ασίᾳ χάρις ὑμῖν καὶ εἰρήνη ἀπὸ ὁ ὢν καὶ ὁ ἦν καὶ ὁ ἐρχόμενος, καὶ ἀπὸ τῶν ἑπτὰ πνευμά 5 των, τῶν ἐνώπιον τοῦ θρόνου αὐτοῦ, καὶ ἀπὸ Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὁ μάρτυς ὁ πιστὸς, ὁ πρωτότοκος τῶν νεκρῶν, καὶ ὁ ἄρχων τῶν βασιλέων τῆς γῆς· τῷ ἀγαπῶντι ἡμᾶς, καὶ λούσαντι ἡμᾶς

[blocks in formation]
« PreviousContinue »