A Selection of Latin Verse

Front Cover
Yale University Press, 1914 - Latin language - 134 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 57 - IBAM forte via Sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis : Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu, "Quid agis, dulcissime rerum?" " Suaviter ut nunc est," inquam, " et cupio omnia quae vis." Cum assectaretur: "Num quid vis?" occupo. At ille, "Noris nos," inquit;
Page 53 - VII. Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae ; mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5 ducere nuda choros, immortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem, frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura, simul 10 pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
Page 48 - Divesne prisco natus ab Inacho Nil interest an pauper et infima De gente sub divo moreris, Victima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur, omnium Versatur urna serius ocius Sors exitura et nos in aeternum Exilium impositura cumbae.
Page 33 - Apollo. grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae ; pro molli viola, pro purpureo narcisso carduus et spinis surgit paliurus acutis. spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 40 pastores ; mandat fieri sibi talia Daphnis ; et tumulum facite, et tumulo super addite carmen : ' Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos, formosior ipse.
Page 52 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Page 48 - Rectius vives, Licini, neque altum semper urgendo neque, dum procellas cautus horrescis, nimium premendo litus iniquum. auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsoleti sordibus tecti, caret invidenda sobrius aula. saepius ventis agitatur ingens pinus et celsae graviore casu decidunt turres feriuntque summos fulgura montes.
Page 13 - VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt : nobis cum semel occidit brevis lux, ? nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.
Page 39 - Me vero primum dulces ante omnia Musae, 475 quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores; unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480 quid tantum Oceano properent se tingere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Page 23 - Chommoda dicebat, si quando commoda vellet Dicere, et insidias Arrius hinsidias ; . Et tum mirifice sperabat se esse locutum Cum quantum poterat dixerat hinsidias.
Page 13 - Comata silva: nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima Ait phaselus...

Bibliographic information