Propertius: With an English Translation

Front Cover
W. Heinemann, 1916 - 362 pages
 

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Popular passages

Page 93 - Quicumque ille fuit, puerum qui pinxit Amorem, nonne putas miras hunc habuisse manus? is primum vidit sine sensu vivere amantes et levibus curis magna perire bona. idem non frustra ventosas addidit alas, fecit et humano corde volare deum: scilicet alterna quoniam iactamur in unda, nostraque non ullis permanet aura locis.
Page 71 - Europae atque Asiae causa puella fuit : nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti, tu quia poscebas, tu quia lentus eras.
Page 17 - Fortuna iacere, 25 hanc animam extremae reddere nequitiae. multi longinquo periere in amore libenter, in quorum numero me quoque terra tegat. non ego sum laudi, non natus idoneus armis : hanc me militiam fata subire volunt.
Page 362 - THE LOEB CLASSICAL LIBRARY VOLUMES ALREADY PUBLISHED LATIN AUTHORS APULEIUS. THE GOLDEN ASS (METAMORPHOSES). Trans, by W. Adlington (1566). Revised by S. Gaselee. (<ith Impression.) AULUS GELLIUS. Trans, by JC Rolfe. 3 Vols. AUSONIUS. Trans, by HG Evelyn White. 2 Vols.
Page 257 - Risus eram positis inter convivia mensis, Et de me poterat quilibet esse loquax. Quinque tibi potui servire fideliter annos: Ungue meam morso saepe querere fidem.
Page 55 - Tu, qui consortem properas evadere casum, miles, ab Etruscis saucius aggeribus, quid nostro gemitu turgentia lumina torques? Pars ego sum vestrae proxima militiae. Sic te servato, ut possint gaudere parentes...
Page 261 - Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est, ante Phrygem Aenean collis et herba fuit ; atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo, Euandri profugae concubuere boves.
Page 337 - ... sat tibi sint noctes quas de me, Paulle, fatiges, somniaque in faciem credita saepe meam : atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris, ut responsurae singula verba iace.
Page 67 - Quandocumque igitur vitam mea fata reposcent, Et breve in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae, Et vitae et morti gloria iusta meae, Si te forte meo ducet via proxima busto, 75 Esseda caelatis siste Britanna iugis, Taliaque illacrimans mutae iace verba favillae : "Huic misero fatum dura puella fuit.
Page 195 - Tu vitiis hominum crudelia pabula praebes : semina curarum de capite orta tuo. Tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus obruis insano terque quaterque mari. Nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo et nova longinquis piscibus esca natat, et mater non iusta piae dare debita terrae nee pote cognatos inter humare rogos, sed tua nunc volucres astant super ossa marinae, nunc tibi pro tumulo Carpathium omne mare est.

Bibliographic information