Page images
PDF
EPUB

XVI. Item quod dictus episcopus, factus episcopus et ante, usuras exercuit multis modis, tam in pecuniis mutuandis quam in bonis suis. carius ad terminos vendendis; et societatem habuit cum mercatoribus in nundinis Campanie et aliis in dictis nundinis pecuniam fenerare consuetis, et a longissimo tempore retroacto: et super hoc est diffamatus, et pro usurario ab omnibus fere qui de ipso habent noticiam, necnon pro homine vitio incontinencie laborante, et fraudes et calliditates in suis factis communiter adhibente, et pro homine male vite reputatur et habetur: et de hoc est publica vox et fama.

XVII. Item quod dictus episcopus nonnullos notarios publicos juratos necnon testes productos et juratos fecit et procuravit, per corruptiones et munera ac munerum promissiones, falsa instrumenta conficere et falsa testimonia perhibere in prejudicium et scandalum plurimorum: et de hoc est vox et fama publica.

XVIII. Item quod idem episcopus, postquam fuit factus episcopus, nonnullis sue diocesis imponens heresim, aliis autem sortilegium, eos tenuit carceri mancipatos, et cum ipse, plena ac diligenti inquisitione precedente, debuisset eos vel totaliter absolvisse vel totaliter condempnasse, vel saltem pro modo suspictionis et personarum conditionibus purgationem indixisse, predicta crimina pecunia redemit: et de hoc est publica vox et fama.

XIX. Item quod falsum argentum composuit, et ex eo vasa quedam ac pecuniam fabricavit, asserens tunc hoc facere de licencia regis: et de hoc est publica vox et fama.

XX. Item quod idem episcopus Guiotum de Donnapetra, post homicidium perpetratum ab eo, ut supra dicitur, beneficiavit in Trecensi diocesi, quanquam sciret hoc et ignoranciam nullam super hoc pretendere posset: et de hoc est publica vox et fama.

XXI. Item quod dictus episcopus est symoniacus, tonsurans homines, et maxime litteras totaliter ignorantes, pecunia mediante: et super hoc est publica vox et fama.

XXII. Item quod idem episcopus machinatus fuit in mortem clare memorie Blanche], quondam regine Navarre, genitricis colende memorie domine Johanne, quondam regine Francie, et venena mortifera hiisque similia eidem regine Navarre propinari fecit, ex quibus receptis ab ea infra paucos dies mortem subiit et incurrit fine: ut hec fierent dictus episcopus opem dedit, consilium et favorem: et super hoc est fama et vox publica.

Item quod et dictam reginam Navarre, dum vivebat, persequebatur odio capitali: et super hoc est publica vox et fama.

Item quod factis et verbis ostendit et declaravit dictus episcopus se desiderare velle videre mortem dicte domine regine Navarre celeriter, eo quod post mortem ejus, in curiam domini regis Francie melius quam in ejus vita posset facta sua promovere : et de hoc est publica vox et fama.

Item quod nuncio qui sibi mortem, modum mortis crudelem et horam dicte domine regine Navarre celeriter et velociter nunciavit, precedens quos ad hoc exploratores habebat deputatos, fecit donaria, et in presencia multorum fide dignorum publicavit dictam dominam mortuam esse, et non solummodo de hoc se gaudere, sed eciam gloriari, ostendens et declarans factis et verbis, publice asseruit de dicta domina regina et ejus morte, quod de diabolo se expediverat, que ipsum et totum mundum destruere volebát: et super hoc est publica vox et fama.

XXIII. Item quod idem episcopus, dudum de consilio regis et regni Francie factus, et per suum sacramentum, ad conservationem corporum et honoris regis, regine ac liberorum suorum, bonorum, jurium et honoris ipsius regni teneretur astrictus, ipse, tanquam in totum ingratus, demeritus ac eciam infidelis, cum omni ignominia a predicto regis servicio est expulsus.

XXIV. Item quod ipsemet quendam, Johannem de Belna nomine, canonicum Sancti Stephani Trecensis, ad mandatum inclite recordationis domine J[ohanne], quondam regine Francie, contra ipsum episcopum ad Romanam curiam accedentem, hoc presciens, ipsum in itinere predicto preveniri curavit, ac violenta ac repentina morte necari, pecunia ob hoc data; quod cum ad ipsius noticiam pervenisset, ipse summum gaudium inde fecit: et super hoc vox et fama laborant.

XXV. Item quod ipse diffamatus est super violenta morte inclite recordationis domine Johanne, quondam regine Francie, et quod ipse, audita morte diéte domine regine, ex eo summum gaudium faciens dixit pluries: Amodo faciant michi tedium heredes Francie submergendo postea si faciant, omnes morientur, sicut mater et filia !

XXVI. Item quod opinio est communis quod dictus episcopus, a tempore quo fuit prior Sancti Aygulphi Pruvinensis, verberatores hominum et homicidas tenebat in suo servicio, et tenuit, et eos fovit et aluit; et quod nemini solvere voluit quod debebat, omnem quem suppeditare potuit, suppeditavit et depredavit, illos qui voluntati sue totaliter non obediebant dampnificavit, minas inferebat, quodque ipse extunc erat et fuit homo pessime vite et conversationis inhoneste : et super hoc fuit tunc temporis et adhuc est hodie contra ipsum publica vox et fama.

Arch. Nat., J. 438, ns 6 (copie). Cf. no 7 (autre copie).

XVII.

Derniers articles contre l'évêque de Troyes.

(Séance du 18 février 1309.)

I. Item quod idem episcopus, vivente adhuc clare memorie domina Blancha], regina Navarre, dixit talia verba seu consimilia: Domina mea fecit me de consilio regis removeri seu eici, et dicit quod ipsa faciet michi amoveri baculum pastoralem: ego ero satis cito vindicatus de ipsa, si Deo placuerit: non diu morabitur, quod ego vindicabor de ea! comminando predicte regine, cui jam preparaverat insidias venenosas que postmodum per octo dies obiit impotionata per ipsum seu alios de mandato ipsius episcopi et de hoc est vox et fama.

II. Item quod idem episcopus demonem per ipsum invocatum interrogavit quid sibi in futurum contingeret seu quid de ipso esset aut sibi in futurum obveniret : qui demon sic ad hoc ab eo invitatus respondit, ut creditur, parabolitis, quod de ipso episcopo adhuc plura dicerentur seu major sermo haberetur quam de aliquo prelato regni Francie et de hoc est publica vox et fama.

III. Item quod idem episcopus rectorem de Villa subtus Terram, sciens ipsum bigamum de facto, in plurium proditionem et deceptionem animarum, contra sanctorum statuta canonum, in presbyterum ordinavit et de hoc est publica vox et fama.

IV. Item quod, cum idem episcopus Reginaldum de Roigniaco, clericum, diu in suo carcere detentum fecisset, tandem ordinavit et convenit cum eodem quod si daret vel solveret sibi centum solidos, quod faceret ipsum a dicto carcere liberari : postea vero, facta sibi relatione per officialem suum et quosdam alios quod dictus Reginaldus dictos centum solidos solvere non poterat, idem episcopus cum juramento asseruit quod dictus Reginaldus dictum carcerem non exiret, nisi prius dictos centum solidos persolvisset; et quia dictam pecuniam solvere non potuit, in dicto carcere miserabiliter expiravit : et de hoc est publica vox et fama.

V. Item quod idem episcopus electum in abbatem de Nigella confirmare, ipsumque benedicere maliciose distulit seu eciam recusavit, quousque idem tunc electus, aut alius pro eodem, dicto episcopo

1. No 7: detinuisset.

Mém. et doc, de l'École des Chartes.

19

propter hoc certam promisit pecunie quantitatem, qua promissa et postmodum soluta et recepta, ipsum in abbatem confirmavit, et symoniace benedixit et super hoc est publica vox et fama.

VI. Item quod idem episcopus in plures personas ecclesiasticas manus injecit temere violentas, et postmodum sacros ordines conferre divinaque celebrare publice temere non expavit et super hoc est publica vox et fama.

VII. Item quod idem episcopus, fraudem et maliciam quam fecerat in facto Johannis de Calesio satagens pailliare (sic), fecit fieri unum falsum instrumentum et in eo conscribi et falso apponi signum Johannis Leonis de Garenna', auctoritate imperiali notarii publici : et super hoc est fama et vox publica.

VIII. Item quod idem episcopus, simili modo, fecit quoddam aliud instrumentum falsum fabricari et falso apponi in eo seu conscribi signum Acursii Lonfredi 2, imperiali auctoritate publici notarii : et super hoc est publica vox et fama.

IX. Item quod mediis et viis, quin immo fallaciis omnibus quibus poterat, conans super predicto facto dolum suum obumbrare, fecit fieri duo alia falsa instrumenta, dirigenda ex parte dicti Johannis simulate et ficticie excellentissimo regi Francie, et aliud bone memorie domine Johanne, quondam regine Francie, fallaces et simulatas excusationes super predicto maleficio continencia, et ad predicta instrumenta sic falso fabricanda quendam suum subditum non tam dolo induxit quam minis et terroribus compulit: et super hoc est publica vox et fama.

X. Item quod idem episcopus super premissis et singulis est apud bonas et graves personas, tam ecclesiasticas quam seculares, multipliciter diffamatus in tota diocesi Trecensi et in toto regno Francie. Arch. Nat., J. 438, no 6 (copie). Cf. no 7 (autre copie).

1. Voy. p. 164: Guartina.

2. Voy. p. 166: Laufredi.

XVIII

Comptes de mainmise sur l'évêché de Troyes (1308-1314)
d'après la Table de Robert Mignon.

Compoti temporalitatis episcopatuum certa de causa detentorum in manu regis.

Treca

Compotus Guillelmi de Hangesto junioris de bonis temporalitatis episcopatus Trecensis de tempore domini Guichardi ibidem in prisione detenti, factus a festo beati Lucæ 1308' usque ad apparitionem Domini 1310, redditus curia mense februarii 1317; et debentur dicto G. vie XLIX 1. VIII d. t. Non est correctus.

Alius compotus ejusdem G. de dictis bonis, a die octavarum Epiphaniæ 1310 usque ad Pascha 1312; et debentur ei vr xx11 1. xvi s. vi d. ob. Nec est correctus. Item compotus bladorum eorundem.

Alius compotus ejusdem et de eodem, a die Pascha 1313 usque ad Pascha 1314, redditus curiæ mense februario 1317, nec est correctus. Alius compotus ejusdem G. de eodem, ab anno incepto ad Pascha 1313 et finito ad eundem Pascha 1314, redditus curiæ mense febr. 1317, nec est correctus.

Alius rotulus solutionum factarum per Joannem Ploiebauch2 personis quibus debebatur pro prædicto episcopo.

Bibl. Nat., ms. lat. 9069, p. 1030.

XIX

[Paris], 9 avril 1310.

Guichard, évêque de Troyes, confère à André Jobelin, clerc, la cure de Pel-et-Der, et, ne pouvant sceller les lettres de son sceau, les fait sceller du sceau de l'official de Paris.

Guichardus, permissione divina Trecensis episcopus, decano nostro

1. Le ms. porte par erreur: 1318. Le Gall. Christ. (XII, 509) fait durer la régale de 1300 à 1314.

2. Jean Ploiebaut ou Ploiebranche, prévôt de Paris en 1310-1311 (Histor. de Fr., XXII).

« PreviousContinue »