Elegiarum libri IV, Volume 4

Front Cover
G. Bell, 1880 - 160 pages
 

Selected pages

Contents

Common terms and phrases

Popular passages

Page 53 - Quaeris, cur veniam tibi tardior. aurea Phoebi Porticus a magno Caesare aperta fuit. Tanta erat in speciem Poenis digesta columnis, Inter quas Danai femina turba senis.
Page 112 - Iugurtha vias ! Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius Una decem vicit missa sagitta rates. Bella satis cecini : citharam iam poscit Apollo Victor et ad placidos exuit arma choros. 70...
Page 113 - Sive aliquid pharetris Augustus parcet Eois, DifFerat in pueros ista tropaea suos. Gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas: Ire per Euphraten ad tua busta licet.
Page 70 - Cum moribunda niger clauderet ora liquor. ' ' Di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti, Et quaecumque meum degravat unda caput, Quo rapitis miseros primae lanuginis annos ? Attulimus longas in freta vestra manus. 60 Ah miser alcyonum scopulis adfligar acutis : In me caeruleo fuscina sumpta deo est. At saltem Italiae regionibus evehat aestus : Hoc de me sat erit si modo matris erit.
Page 61 - CALLIMACHI Manes et Coi sacra Philetae, in vestrum, quaeso, me sinite ire nemus. primus ego ingredior puro de fonte sacerdos Itala per Graios orgia ferre choros.
Page 125 - Haec est feminei merces extrema triumphi, laudat ubi emeritum libera fama rogum. Nunc tibi commendo communia pignora natos : haec cura et cineri spirat inusta meo.
Page 97 - Ingenio muros aestimet ille meo. Roma, fave, tibi surgit opus: date candida, cives, Omina, et inceptis dextera cantet avis. Sacra diesque canam et cognomina prisca locorum: Has meus ad metas sudet oportet equus.
Page 31 - Viderit haec, si quam iam peperisse pudet. Dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore: Nox tibi longa venit nec reditura dies.
Page 87 - Quid genus aut virtus aut optima profuit illi Mater, et amplexum Caesaris esse focos? Aut modo tam pleno fluitantia vela theatro Et per maternas omnia gesta manus? Occidit, et misero steterat vigesimus annus: 15 Tot bona tam parvo clausit in orbe dies.
Page 8 - An poteris siccis mea fata reponere ocellis, Ossaque nulla tuo nostra tenere sinu ? Ah pereat, quicumque rates et vela paravit Primus et invito gurgite fecit iter.

Bibliographic information