Page images
PDF
EPUB

Ad ripam Hygri Lacus, ferreâ catenâ palo affigitur Severianorum Patera *; quâ illi homines, quondam abstemii, aquam excipere solebant.

Ibidémque angustissima Tacianorum t cubilia, mensæ minores; sparsímque jacent Montanistarum funesta placentæ , Valesiorum pumicei testiculi§, Manichæoruin agri longè spinosissimi |, PsalliaRorum cellula precatoriæ 1, Patricianorum cruces **, utriculi Ascitarum tt, Pattalorinchitarum statue 11 Harpocraticæ, Aquariorum cyathi gß, et quotquot fuerunt veterum hæresewm monumenta.

Nihil tamen ita splendidum vidit seculum illud prius, ac Rhetorianum Palatium ||||, ad omnium planè ædium exemplar ita ædificatum, ut suam interea formam videatur sibi propriam retinere.

Manent denique adhuc casta Abelianorum menia 1, quæ prolem adoptatitiam ac alieni patris generosa insignia, sanctasque reliquias palam ostentant.

Hic non ita pridem fundamenta novæ urbis jecerunt parù m auspicato fanatici errones, quos Erriconicolaitas et Georgó-Davidicos vocant ***

Quin et exules quidam Virginenses duraturam hîc rempublicam perperàm meditantur.

Liceat mihi monere orbis universi dominos, reges, imperatores, modò suæ paci ac ipsorum saluti probe consultum velint, hæreticos omnes pacis publicæ juratos hostes ac perturbatores huc relegent.

Severiani non bibebant vinum, quod de Saranå et terrâ germinasse dicunt: August. lib. de Hæresibus.

# Taciani nuptias damnabant æquè ac fornicationes: ergo lectis non magnis utebantur; mensis verò minoribus, quòd carnibus non vescebantur. Ibid.

Illi de sanguine anniculi infantis, punctionum vulneribus extracto, conficiunt panem; sanguinem hunc farinæ miscentes. Ibid.

Vales. se castrabant et hospites, rem se Deo gratam fecisse sperantes,

Manich, inter alia absurdiss. plantas sentire et dolere putabant : agrum ergo spinis purgare nefas illis videbatur.

1 Hi Euchitæ etiam dicti sunt: nunquam non orabant, ut his qui hoc de illis audiunt (inq. Aug.) incredibile videatur.

Parric. carnem suam non à Deo, sed Diabolo conditam putarunt ; quam ergo sic oderuar, ut quidam sibi mortem intulerint.

tt Ascitæ utres se novos, vino novo repletos, dicebant: utrem circumibant bacchantes.

Tátlanos) per palum digitum significantes ; qui labiis et naribus op. Jaxluhopiyximas appellare mavult.

$$ Aquam offerebant in poculo sacramenti. Till Rhetorius, ut notat Philastr., quod tamen Augustino incredibile videtur, affirmabat omnes hæreticos rectè ambulare et vera dicere.

99 Abeliaui non miscebantur uxoribus; nec, ramen, sine uxoribus vivere illis licebat : adoptárunt, ergo, filios aliorum; generan ibus circuinquaque vicinis, et filios suos inopes ad spem hæreditatis alienæ dantibus libenter. August. loc. citato.

*** Henricus Nicolaus et Georgius David, fundatores turpissimæ illius Anabaptistarum sectæ, quam alii Liberiinam, nos "The Family of Love,” indigiramus.

ttt Brunistæ quidem Angli in Virginiam relegati.

#1 Dictià { .

CAP. IX.

Status Politie Moronice.

URBIUM quidem singularum regimen medium est inter aristocraticum et democraticum. Eligit sibi populus, quem mavult senatorum numerum: qui neque annuum gerunt, neque perpetuum magistratum; sed, pro eligentis plebeculæ arbitrio, presunt præsidéntque. Si quem habeant nimiæ fortassis prudentiæ suspectum, hunc statim ostracismo severiore è suis finibus ejiciunt.

Provinciæ autem omnes, nomine saltem tenus, unum agnoscunt principem, tunc temporis Il Buffonio Ottimo Massimo. Palatium illi in Felici Moronià, prope Piam, Papagallium * Is, medius inter imperatorem et sacerdotem, mitrà simul et diademate sedet insignis. Pro sceptro clavis illi præfertur, cum gladio; clarum em. blema divitiarum et potestatis.' Clavis enim docet omnes Moroniæ thesauros illi patescere : gladius, pro libito se aliena diripere, sua defensare posse. Adventanti cuique pollicem dextri pedis exosculandum porrigit : quem morem diu ferunt invaluisse; natum inde primitus, quod quidam ex antiquis regibus chiragrâ laboraverint. Non nascitur ille, quidem, sed eligitur: nec tamen aute decrepitam ætatem, ne nimis diuturno imperio populum, novitatis studiosissi. mum, oneraret. Sed et ante capellam S. Sapæ, sedes sunt duæ porphyreticæ, quibus insideat oportet eligendus, ut in stercorariâ exainen suæ virilitatis subiturus +. Humeris suorum effertur vulgò; non equo, aut mulo : ut significet se tantum aliis regibus præstare, quantum homines jumentis: sempérque sub baldachino proficiscitur. Sed ejusmodi sunt ista, quæ possunt ab alio usurpari : quædam vendicat sibi propria, nec cui principum totius orbis communicanda. Nulla enim vectigalia unquam exigit à suis ; sed quicquid ipsi sponte obtulerint, gratâ manu excipit, largà depromit. Nihil unquam decernit, cui vel unus aliquis procerum refragetur. Leges multas condit, nullas exequitur; nec quid sancit diu duraturum: si qua lex duas senserit hyemes, obsolescit. Vel suos vernas familiariùs salutat, mensâque ipsâ dignatur: etiam, ubi lubet, et ipsis magnatibus anteponit. Parasitis suis quidlibet potestatem facit audendi, vel legem quamlibet violandi, vel cudendi monetam, suâque effigie et nomine suo inscribendi. Plura hîc æquè facilè observâssem, ni ab aulicâ vitâ natura mihi semper abhorruisset.

* Camera Papagalli, locus in quo Pontifex eligitur. lib. Cæremon.
+ Ipsissima verba authoris Sacrarum Cærem. in consecratione Pontif.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Situs Laverniæ *. LAVERNIA, ab occidente, Magellanico quidem Oceano ; ab oriente, Piâ Moroniâ, et Crapuliæ parte aliquâ, terminatur.

Terra tam prorsùs effæta et sterilis, si unicam provinciam exceperis, ut ex hâc, potiùs quàm Trinacriâ illâ veteri, filia Cereris à Plutone rapta videretur.

Nec pastori hic locus, nec agricolæ : incolæ, tamen, ita rerum omnium copia diffluunt, ut nulla mihi in orbe toto ditior; et, quantum feritas illa naturæ fert, gens delicatior visa fuerit : quicquid enim ullibi terrarum splendidum habetur ac rariusculum, sive dolo seu vi rapiunt ad se: raptúmque, pari violentiâ, tuentur.

Maximè, tamen, Piæ Felicísque Moroniæ spoliis orientalior pars; maritima, verò, partim Indorum gazis, partim communi quam exercent pyratica, se ditare solent.

Laverniæ partes duæ sunt; Larcinia, et Phenacia f. Hæc Moroniam et Črapuliæ angulum attingit: illa magis Occidentem spectat; et, contra vagæ gentis Larcinæ morem, suis se finibus contineri sinit : utraque valde immanis et inhospita.

CAP. II.

Larcinorum Mores.

LARCINIAM I ab utrâque Moroniâ separat flumen Tryphonium $ ; cujus undæ flexuosissimæ non pauciores insulas, quàm Raleana Guianorum faciunt.

* Terra Furum, quorum dea Lavema. “Da mihi fallere falsáque dicere, pul chra Laverna.” Horát.

+ Prout artis hujusce duæ species sunt; Latrocinium, Impostura. 1 Terra Latronum.

§ Tryphon insignis latro apud Ægyptios.

« PreviousContinue »