Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Compositio ex coralio et carabe,

Habe etiam et spirituum appellationes, qui istis familiarissimi.

Bonus dæmon,

Spiritus boni, secreta revelantes,

Spiritus ignei,

Spiritus aërei,

Lemures,

Spectrorum actiones,

Spiritus minerales,

Imagines impressæ,

[blocks in formation]

Dubelcolep

Evestrum

[blocks in formation]

Præfectus collegii erat Bustius Hohenheimius*, precipuus novæ

linguæ architectus.

Haud scio tamen, num hæc nova huc usque obtinuerit, an locum cesserit alteri, cusæ fortassis nuperius. Quicquid erit, liberavi ego fidem præmonendo.

CAP. IV.

Asper Moronia †.

SUB ipso polo, in Australis Terræ extremo apice, Aspera Mor. locum sortita est: regio montosa, petrosa, gelu perpetuo constricta; quippe quæ cælo fruitur sicco, et frigidissimo.

Rupes hîc ferrea est, respondens per omnia magneticæ, quæ sub altero polo perhibetur: quæ ratio est ignota nautis et geographis, quòd, in tabulis nauticis, posteà quàm semel Æquinoctialem transnavigaveris, magnes ad australem se polum potiùs convertat.

Duos sub se Ducatus continet, amplos herclè magis quàm felices; Lyperiam quam alii Maninconicam terram nuncupant, et Orgiliam.

SECT. 2.

Lyperia Dux: Populus.

LYPERIÆ dux, "Le Grand Chagrin" à suis cognominatus, homo morosus tetricúsque, populo præsidet sui quidem non minùs simili quàm à reliquis Moronis discrepanti.

Palatium illi ingens Cordolium, è gagate magnificè constructum: in cujus vestibulo, rubris characteribus, exaratum est,

Merentum locus est; procul hinc discedite læti ‡.

* Illud nomen nativum est Paracelso.

+ Terra Stultorum Melancholicorum,

‡ Ranzovianum carmen in sacello quodam, prope Sigebergam.

Incolæ plerique hispidi, macilenti, inculti, colore fusco, crine nigro, cute durâ et asperâ, fronte torvâ, neglectâ veste, vultu tristi; oculis cum stupore quodam fixis, nec se facilè moventibus, introrsum verò demissis, ac veluti in cavis maxillarum tumulis jam diu sepultis.

Nemo urbem heic quærat, aut pagum. Incolæ soli semper habitant, leporum more, vitámque degunt planè eremiticam: partim, quòd ita naturâ suâ suspiciosi ac meticulosi sint, ut proximos non ferant; partim, quòd edicto Ducis cautum sit ne quis aut intra conspectum alterius domi, aut intra certa milliarium spatia ædium sibi poneret fundamenta.

Rarissimè quidem exeunt: sive id propter densissimas tenebras, quæ hîc ferè perpetuæ sunt; sive decreto principis fiat, seu sponte suâ potiùs, quòd se domesticâ solitudine malint oblectare. Rariùs tamen obvium quempiam salutant, vel alloquuntur: sic enim se habet legis suæ sententia: "Antequam necessum est ne produento; neminem in viâ, nisi die Jovis*, sâlutanto." Adi quenquam istorum: pulta fores: serò respondet hospes, et iracundè; quippe molestissimè ferunt novi hospitis adspectum.

Quæris quid agant, vel quo tandem modo ætatem terant? Sanè, imaginando et fingendo nunquam facta, nunquam futura; credendo quæ finxerint; prosequendo quæ crediderint: quæ ratio est, cur ita horreant aspectum, nolíntque interpellari.

Alius se jam diu mortuum putat, seque velut frigidum cadaver imo in pavimento protensum sternit. Si quis fortè domesticorum appropinquârit hominem sciscitaturus, involat huic in faciem; necromanticum ratus, qui, secretâ carminum vi, animam priùs exautoratam ex inferis revocaverit: et jam, velut umbra, vagatur hàc illàc, sperans non posse se deinceps humanis sensibus comprehendi †. Accurrat quis suorum, rapiátque, et catenis (uti opus est) vinciat; hunc unam ex Furiis judicat à Plutone missum, ut animulam sibi nuper ereptam repeteret; domúmque suam, quam olim tumulum sibi finxit, nunc Infernum ratus, eo magis perhorrescit.

Alius se talpam imaginatus, degit in cubili subterraneo, vermes venaturus, rostróque probè calceato terram suffodit: ubi verò aliquis, illum insequutus, vel aciculâ pupugerit, statim (prorsùs enim sibi videtur more talparum cæcutire, ut neque virum, nec ferrum dignoscat) furcâ ratus talparià transfodi se, exclamat miserè, seque parat patibulo.

Alius Atlantem fingit grave cælorum onus sibi imposuisse: stat ergo immobilis suspirans sæpissimè, et nunc tollens humerum, nunc deprimens: et, postquam diutulè sub ficto hoc onere sudaverit, ubi quis suorum magnum cæli tibicinem ad se traxerit moverítque loco, procidit is in faciem; mundi ruinam, parùm interea tacitus, impatienter exspectat; increpans homunciones imprudentissimos, ita prodigos suæ salutis et orbis universi.

cautum.

* Observatum hoc sedulo est hodie à Monachis Carthusianis, et eâdem lege His similia quære in Hospitio Stultorum Melanchol, a Baron. scripto. + Idem ipsum de Písandro quodam Cæl. Rhodig. 1. ix. 26.

Alia, Megæram se opinata, vel Furiarum quampiam, terret hospitem sævis gestibus: capillos suos totidem angues quatit, sibilat, et ungues intentat advenientibus: nacta, verò, catellum aut soricem excruciat quantum potest; animámque se peccatoris torquere rata, quod Ajax olim insaniens arietibus fecisse dicitur, pœnis et querelis miseri animalis semet admodum consolatur.

Alius, nasum sentiens ultra modum excrevisse, lora consuit; quibus, more Cingaris Merliniani *, à tergo revinctum excipiat.

Alius argillaceus sibi totus videtur, vitreúsve: procul ergo devitat obvios; veritus ne, si forsan in quem violentiùs impegerit, illico confringatur.

Ita nemo horum est, qui non se alium comminiscitur.

SECT. 3.

AB Ochietto Monte, Larmium salsum Flumen oritur, rigátque maximam hujus provinciæ partem. Sed et regionem hanc totam pertranseunt Montes Traurigii; ut Italiam, Apennini: qui horrorem ferè incutiunt, dirâ quâdam solitudine; nihil enim hic conspicies, præter ursorum antra, et tuguriola sagarum. Abundat istic utrum que malarum bestiarum genus. Ursus, animal verè melancholicum, per hyemem totam in obscurissimâ caveâ delitescit; pedésque sibi lambendo, vivit. Saga, decrepitæ aniculæ et impotentes, gramosis oculis, attritis dentibus (ut olim Cæcilius) quæ omnia se posse putant, vel tantillum mussitando, ciere tempestates, rivos sistere, mederi morbis, excitare mortuos: ipsæ tamen, interim, præ merâ fame moriuntur.

Montium istorum latus umbrosum operit Bubonia Sylva; spectris, uti ferunt vicini, perpetuò infestata, ac mortalibus invia.

Lycanthropicos per hanc sylvam passim discurrentes videbis ; terrítúsque plus satis, ni istorum morem vocísque fraudem prænoveris, audies ululantes.

Sed et in Valle Gramiâ, montibus hisce subjacente, oberrant plurimi, quos princeps sagarum Melæna in leones asinósque + transformâsse dicitur: ita tamen, ut humanam illis et vocem et faciem concesserit.

SECT. 4.

OMITTENDUM non est inter reliqua, quod in hâc regione celeberrimum est in latere nivosi montis et excelsissimi Traurigiorum et ultimi, Antrum Maninconicum, aliis, Antro del Pianto. Vestibulo quidem angusto, et cæruleâ glacie concreto; intùs, verò, ut ex sono licet conjectari, tractu valdè spatioso. A limine pendent stiria

* Merlin. Coccaias in Macaronicis.

+ Melanchol. asinina, leonina.

3

grandiores: quæ, velut dentes totidem, in horridissimis spelunca faucibus videnter induruisse.

Hic fama est raptas melancholicorum animas, intensissimo frigore torqueri. Quisquis ori appropinquaverit introspecturus, quod vix quisquam prudens facit, humi sternitur exanimis; ibique cadaverosum corpus reditum animæ cruciatissimæ præstolatur: sed qui aurem admoverit terræ vel aliquantulum remotiori, quæ suspiria, et sive catenarum sive stiriarum decidentium clangorem, inaudire sibi videbitur!

At qui in aliquâ montis hujusce parte somniaverit, quod ego audaculus homo expertus sum, Deus Bone, quales Chimæras, et Tragelaphos, Centaurósque, et mille stupendas monstrorum formas, non sine horrore quodam, conspiciet!

CAP. V.

Orgilia; alter Ducatus Aspera Moroniæ.

VICINA buic Orgilia est: terra arida, arenosa, sterilis; quæ gentemt producit iracundam, furiosam, rabidam. Staturâ cæteris minorem, pallidâ facie, crine rubro, oculis scintillantibus, tremente labio, incerto gressu, sed plerunque concitato.

Huic præest Dux de Courroux, tyrannorum omnium et exem→ plar et Coryphæus. Mirabitur, nec credet lector narranti, quid ille jubeat, quid agat, quàmque impetuosè, quò redigat suos, quomodo plectat. Celebris ille quondam Russorum tyrannus mitis homo ac mansuetus, præ isto, mihi visus; et qui primorum Cæsarum, imò et Patagonum cruoris sitientissimus.

Quin et istic forsan hæsitabit incredulus rerum indagator, explorator terrarum ; neque, cùm cæli ingenio soleant incolarum mores conformari, sibi sinet persuaderi, regionem hanc polarem pro loci situ intensissimè frigidam, tam plus satis calidæ ac cholerica prolis matrem unquam extitisse. At novimus sat benè philosophi, eò verisimilius hoc ex avigáci posse fieri, quò cælum frigidius: neque illud quisquam stupere poterit, qui noverit Africam, regionum torridissimam, gelidissimas serpentes generare; et in fornacibus Cypriis vulgò creari muscas, quæ suâ frigiditate ignem extinguant †. E mediâ regione aëris fulgura torqueri ac tonitrua. Hanc, denique, terræ molem ex igne subterraneo, aucto quidem ex ambientis corporis frigiditate, quassari hàc illàc, penitùsque commoveri. Nunc ergo, suffragante philosophiâ, fidem et spero mihi et arrogo.

Ubi quatuor præcipuæ sunt provinciæ istius partes, Lecithia, Prasinia, Iodia, Glastia. Singulis et habitus et color suus est: Leci

*Terra Stult. Cholericorum.

+ Mercurial. Var. lect. Georg. Agric lib. de Subterraneis. Non naturalis bilis qua, duplex est; λExitwdns @pacoudns, ¡údns údalúdns, quæ colore glastum imitatur.

thenses, pallido et cinericio; Prasinenses, viridi; Glastii, livido et cæruleo; Iodii, rubicundo colore et tincti incedunt et amicti.

Nemo horum prodit unquam non onustus armis: ut cui vestis parùm fortasse suppetat, nullum tamen armaturæ genus sit defuturum. Idem homo non maximus quasi conductitius Martis bajulus, dextro quidem humero bombardam, sinistro fustem, ex altero latere gladium, pugionem ex altero, arcum pharetrámque à tergo gestat quaqua proficiscitur: quisquis obviam venit eunti, ni procul cedat viâ, ad pugnam se paret, vel ad mortem necesse est. Rarum iter est sine vulnere, aut cæde: et quem semel interfecerit quis, voracissimè dilaniat; vescuntur enim crudâ carne semper, sæpius humanâ, quam inter dapes maxime opiparas numerant, epotóque cruore madefaciunt.

Leges ibi nullæ : vi et armis omnia decernuntur. Injuriam passus aut ulciscitur, aut succumbit. Unicum hoc valet, petitum ex antiquo jure, "Vince et Fruere."

Duello licet, vel vindictam petere, vel suum repetere, vel rapere alienum. Quod si plures concurrerint, miscueríntque lites, qui supervenerint, fisco addicuntur. Id scilicet à duce decretum est astutiùs; ut et conjurationum semina opportunè præcaveret, et sub hoc prætextu mensæ suæ honestiùs fercula procuraret.

Sedes ducalis Tarocchium est: urbs ingens, sed lignea tota; quam nec ex aliâ materiâ strui sinet tyrannus, ne non satis commodè possit, ubi cives deliquerint, pro suo arbitrio incendi. Nemo hîc habitat, præter fabros ferrarios, carnifices, lanios: in quorum officinis propendent pernæ humanæ, non secùs ac apud nos suillæ aut vitulinæ. Hanc lambit Zornus Fluvius rapidissimus; quem aiunt hyeme mediâ, pro more fontium, incalescere, et halitus edere maleolentes.

Juxtà, tyranni aula est, ardua quidem et excelsa; monti præalto superædificata, quem ipsi Calavernium vocant; ferúntque, ex craniis humanis congestum, ad hoc tandem fastigium crevisse. Lateritio illa, tamen, et alto muro circundata: vivit enim ille semper dubius suorum fidei; mavúltque suis ferratis portis, quàm ipsorum amori et observantiæ confidere.

Stipatum hunc ferunt decem millibus carnificum qui omnes hujus et ira inserviunt et palato. Si quis peregrinus, rerum ignarus, huc fortassis appulerit, statim res fisci est, apponitúrque ducí cœnæ caput; quo genere non minùs delectatur ille, quàm nostri quâlibet ave rarâ, vel pisce; nec minùs studiosè, carnificum operâ, hanc sibi prædam disquirit, quàm Vitellius olim phoenicopterum linguas et lactes murænarumt. Ethiopes illi turdorum loci; nostri, verò, coturnicum. Agitur tamen cum illis benigniùs, qui tantùm animi gratiâ palatíque, nec ob crimen aliquod commissum, trucidantur: non secùs enim ac cum Eurydice Olympias egisse fertur t, dat illis optionem εvv8 Pántys potestatémque quodcunque mavelint mortis genus eligendi; ferróne perire malint, an capistro.

* Garzonius Discurs. 13. "Fatuos furibundos" vocat Da Tarocco: hinc nomen istud. + Sueton. Vitell. + Diodorus Sicul.

« PreviousContinue »