Page images
PDF
EPUB
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors]

LIBER TERTIUS.

MORONIA*

CAP. I.

Numerus Moroniæ, et Situs. MORONIA

ORONIA regio est omnium quas vidi incultissima, vastissima, populosissima. Sanè, si quis in celebrioris alicujus emporii bursa obambulet, quod ille olim de Parisiis, mundum huc totum confluxisse judicabit

. Non me latet quid de Europæorum numero scriptitârint historici : illud verò quantumcunque est, liberè concedamus. Italia 9,000,000, plus minùs, complectatur: Hispania aliquantò pauciores: Anglia 3,000,000 : totidem et Belgia : Germania atraque 15,000,000: Gallia totidem : Sicilia 130,000. Novimus et quid de Chinensium, quorum, lit' perhibent qui de magnis majora loquuntur, 70,000,000 solent in hâc audaci orbis censione numerari : mera profectò hîc solitudo est, si quis istorum cum frequentissimo Moroniæ populo conferatur.

Terra sita est sub ipso polo Antarctico; uti, contrà, sub Arctico, Pygmæorum: et, sanè, jam subolet mihi ex unâ eâdémque causa, frigore nimirum utriusque regionis intensissimo, et Pygmæorum exilitatem, et Moronorum stupiditatem provenisse : quâ quidem in re pulchrè sibi respondet Natura ; dum in alterâ mundi plagâ vitium corporis, animi verò in alterâ, ex nimiâ solis remotione fieri voluerit. Cui et hoc fidem facit, quòd qui sub mediis ac temperatis cæli zonis habitánt, et animo valere soleant et corpore. Sed philosophi id curent scilicet.

Ab austro Crapuliâ terminatur; Viraginiâ, et estremo Frugiona angulo, ab oriente; ab occidente, denique, Laverniâ.

CAP. II.

Moroniæ partes, Morésque toti populo contmunes. MULTIPLEX quidem est Moronia, et multiformis. Nam, ad orientem, Variana vel Mobilis Moronia sita est ; sub ipso polo, Aspera ;

* Terra Stultorum.

ad austrum, Moronia Felix; inter utramque, Fatua ; Pia, denique, ad occidentem.

Corpore sunt plerique omnes, quantumvis sæviente frigore, procero et obeso, crine subpallido, Cow capite *, labiis prominentibus, auribus crassissimis.

Sed non idem omnibus ingenium, non mores, non habitus. Notabo pauca, quæ in universum ferè omnibus competere mihi visa.

Advenis quibuscunque, sine omni discrimine, copiam faciunt (si Asperam Moron. exceperis) snarum urbium, ædium, mensæ.

Adi quenquam istorum ; saluta submissiùs, non sine turgidulis titulis, planéque Hispanicis; lauda vel faciem, vel vestem, vel manum, vel domum; et quicquid dixerit adstipulare: hospitium nactus es quamdiu voles, in quo nihil quicquam tibi deerit quod possit uspiam comparari. Gratiis et blandis pollicitationibus hîc veneunt omnia.

Plumas, aut serta, vel campanulas, aut tympana, magno auri pretio, à gratissimis emunt mercatoribus.

Mediâ hyeme aperto incedunt pectore, et reliquo corpore leviter amicto; ut eo faciliùs intret calor, frigus exeat : æstate, autem, induunt endromida, et superinduunt pallium, et quot habent vestes; ne quà fortè calor intrare possit: quanquam et alii, Diogo ulepov, contemptâ hvemis intemperie, nudi ferè prodeant; bậc freti ratione, quòd cùm cætera animalia suis plumis aut corio contenta sint, turpe sit regi reliquorum homini aliorum integumentis indigere.

Nemo istorum solus unquam est : semet enim alloquitur, sibíque respondet vicissim : secum ludit ipse, non sine magnâ contentione, aliquando etiam et risis; risúmque sibi aut lachrymas movet ubertim,

Per omnes Moroniæ partes vagantur religiosiores quidam Morosophi, in varios ordines distincti; qui eodem istis in loco habentur, quo Bonzi † apud Chinenses: pium genus hominum, ac lepidulum. Exciderunt mihi ferè classium nomina ; quarundem sonus hæret etiamnum, vel certè non multùm absimilis. Alii se, ni malè memini, Morello-scurras 1 vocant : alii, Clumachos, et Latrinenses $: alii, Licetanos, Zoccolantos, Cercosimios l', Matteobassos !, Scelestinos **, Della mercede, Della vita commune.

Isti omnia quæ habent largiuntur aliis, ipsi mendicant. Ad extremos Moroniæ fines ambulant nudo pede, ut cælatum lapidem intueantur, alloquantur, exosculentur: cui, demum, supplices provoluti offerunt munera, vota fundunt. Aurum plumbo mutant, et membranulis. Cereos accendunt meridie. Carne vesci, religio' illis est : piscibus ad crapulam licet. Aurum nudâ manu argentúmve tangere quibusdam piaculo est ft. Hominum vix quenquam salutant ! nullum

pozos eño xe pan. de Thersite. Homer. + Hi Chinensiun quasi. Pseudotheologi Pagodos (sic idola vocant) religiosissimè colunt, magnóque in honore sunt. # Morello-scuro, color est Italis Monachorum de valle umbrosa.

Lateranenses regulares, et Cluniacenses.
Il Certosini.
* Matteo Basso, Italis fundator erat Capucinorum.
** Calestinos.
++ Nota fabula est de Franciscano et Dominicano.

non lapidem aut lignum. Flagellis se miserè mastigant, ut apud i tos crudelior quædam, quàm quæ Laconum olim drepasíywois reviviscat : sive, quòd nemo alius tergus suum illis poliendum sit commodaturus; sive, quòd olim vitulorum sanguinem Deo gratum fuisse acceperint. Verticem radunt: vel, quòd lævi cranio se natos meminerint; vel, ad calorem cerebri temperandum ; vel, ne crines inter cælum et cerebrum nascentes impedimento forent, ne libera mens cælestia meditaretur *. Duo tantùm sunt, quæ, me judice, plus nimis sapiunt astutiæ : quòd credulam plebeculam ita pulchrè emungant, ut aliorum inpensis lautè vivant ipsi otioséque; et, denique, quòd nolentes perpeti domi crucem (ut ingeniosè Scaliger) uxoribus utantur alienis, pullósque quos ipsi genuerint, aliorum alis fovendos supponant.

Si quis horum ægrotaverit, lachrymatur affatim, usque dum vel moriatur, vel convalescat. Medicamenta omnia pertinaciùs aversantur: tantùm moribundi oleo à suis Morosophis inunguntur.

Sapientiam non metiuntur silentio (quippe res etiam inanimes id faciant ultro) sed verborum delectu, numero, rotundo exitu. Ille verè sapit, non qui parùm loquitur, sed qui multùm non incongruè.

Non equitant unquam: non navigant: salutem suam, vel cespitanti jumento, vel natanti nụtantíque ligno credere, stultum judicant.

Ad pubertatem usque ab uberibus matrum pendent.

Mortuos non solent sepelire. Factum id putant inhumanius, ut quis parentem, vel uxorem, amicúmve, eo quòd animâ destituatur, terrâ occultaret; nec posse fieri, ut eum olim superstitem vel amarit quis vel honorârit, quem modò mortuum ita supinus abjecerit, ac nudum vermibus propinaverit. Suorum ergo cadavera ligno altissimo suspendunt sub dio, vestitu quàm possunt elegantissimè; et quotannis visunt ac venerantur: quanquam et veteribus hunc sepeliendi morem usurpatum fuisse satis doceant non pauca, Piæ præsertim Moroniæ, monumenta.

Et isti uxorum dominium agnoscunt: sed illò mitius, quòd ipsorum mulieres imperare nesciant. Quem morem hinc ego natum accepi.

Viragines olim Amazoniæ, istis adhuc pænè confines, Moroniam totam armis subjugârunt: quam, tamen, ipsæ nolentes propter colonorum inopiam occupare, nomen sibi retinentes imperii, pepigerunt ut victi incolæ pristino more possiderent; tantùm annui tributi nomine asinum auro probè onustum mitterent dominis ac victricibus Amazoniis. Et id quidem, annis jam plurimis, die stato factitatum est. Renuunt, tandem, Moroni : nuntiúmque remittunt, aurum se quidem non tanti facere, modò ipsi, quod suum est, tempore suo petere dignarentur; sed ut amicum animal, manere apud se discupiens, fustibus abigerent, invitúmque cogerent thesaurum

Hugo l. ii. de Sacram. part. 3. c. 1. Rabanus I. i. de Institut. Clericor. c. 3. Bellarm. de Monachis, 1. ii. c. 40. cujus hæc verba : “ut sic maneat vertex;" id est, animus liber et apertus divinis contemplationibus et illustrationibus. In Albo Jani Douzæ manuscr.

« PreviousContinue »