Page images
PDF
EPUB

cùm undique mare pateat ac tellus ; nec quis ferè sit è plebe nautarum, quin ventos, freta, syrtes, portus totius orbis catè norit; apage hanc nimiùm supinam ætatis nostræ socordiam, vel timorem certe plùs quam fæmineum, et inanem Úsobíæv, quæ nos alio orbe spoliat non invitos. Nam quod præterea velum obtendemus huic inscitiæ ? quid dubitamus? quid formidamus? umbras ? nos ipsos ? Ibi cælum est: ibi terra: sunt proculdubio et homines, fortasse nostris non parùm cultiores. Quis inter Chinenses tantum acuminis solertiæque expectâsset ? quis tot artes, tamque multijugem rerum omnium scientiam ? qui, dum nos Musas omnes in hoc Occidentali gurgustiolo inclusas putamus, rident, nec immeritò, quicquid uspiam præter se hominum est: ajuntque se solos verè oculatos; Europæos, unioculos esse; reliquos, quotquot sunt, mortales, cæcutire * Vel, si nemo sit, turpe est sapienti" queri solitudinem, turpe metuere Ista sæpe meditanti ingenuam mihi quendam calorem Hammámque in hoc pectore excitavit indignatio; atque hinc orta, quod ab aliis neglectum video doleóque, magnamina vulgóque altior audendi cupiditas.”

“ Magnum quiddam,” Beroalde, “moliris,” inquam ego; “et vix operæ mortalis : in quo quicquid fiat, gratulor tibi mentem hanc sanè altam, et te dignam. Sed oportet meminisse, res magnas, quæ, te judice, sine multis verborum præludiis proferri non debent, ut feliciter suscipiantur, majore quidem cogitationum apparatu indigere. Satin' ergo proposuisti tu tibi facinoris tanti pericula, sumtus, difficultatem, spem, exitum, omniáque inter se collata, æquâ judicii trutinâ probè librâsti ? Cælum est, inquis: at quod tu, fortasse, vix, præ continuis tenebris, intuebere. Terra est: quam tu, forte, ob serpentum ferarúmque frequntiain, calcare non audebis. Homines sunt: at quorum tu consortio carere malles. Quid si te Patagonius aliquis Polyphemus medium discerpserit, et jam palpitantem adhuc sentientémque devorârit; ubi nunc es audax orbium indagator? Cogitare ista, quidem, tutum est: cane, si sapis, experiri.”

“ At tu nescis," respondet Beroaldus,“ nescis, hospes, ex adverso meæ terræ incognitæ jacere Promontorium Bonæ Spei. Audendum, scilicet; et sperandum. Illa periculorum spectra terrent imbelles animos, excitant generosos: quorum si habenda esset ratio, nulla nobis regio, nulla urbs, aut domus præter nostram, pateret. Hanc unam ob causam quamdiu latuit Americanus ille orbis; et adhuc credo latuisset, ni. Deus nobis serò Columbam cælitùs emisisset, quæ olivæ ramulo ex hâc terrâ decerpto, doceret nos aliquid præterea superesse terrarum, quod undis parùm submergeretur: cujus quàm celebre sanctúmque gratæ posteritati nomen haberi solet! imò, quamdiu terra erit, circumfereiur illius effigies, quam nos, non sine honore quodam stuporéque, intuemur: neque sanè mihi minùs honorificum sonat, “ Inventor Orbis Novi," quàm istius “Expugnator.” Quidni nos idem beet successus, eadem gloria ? Neque profectò parùm mihi acuit animum non obscurum illud satísque de

* Proverb. Chinensium.

cantatum Senecæ Tragoedi vaticinium, quod a nobis adhuc restat adimplendum :

Venient annis
Secula seris, quando Occanus vincula rerum
Laxet, et ingens pateat tellus.

Quid de itineris instituti exitu clarius dici potuit, aut felicius?"

Hic, interpellans Drogius; “At cave," inquit, “ Beroalde, tam altæ structura adeò exile et angustum substernas fundamentum. Columbus ille tuus, quicquid tragicus vates hariolatus est, jam olim præstitisse dicitur. Hæc sera sæcula sunt. Patuit, jam dudum, ingens Americana tellus: Quid tu aliam somnias ætatem, terram aliam?"

“ Scio quàm popularis hæc sententia sit, dubito quàm vera,” inquit Beroaldus: “et, ni fallor, efficiam ut vel tu planè falsam fateare, vel istud vaticinium fuisse perneges. Nam, ubi futuri temporis omne vaticinium sit; quid si palam evicero Indias Americanas sæculis prioribus innotuisse ? ut, hoc modo, Seneca non tam futurum præmonere, quam quid ab aliis ante se factum docere videre. tur. Nec quid mihi magis persuasum est, quàm aliquam Occidentalis hujus terræ partem, illam fuisse auream Ophyram, quam Salomonis et Hirami classis trienni navigatione non semel lustrâsse fertur. Etenim, ubi quinque mihi occurrunt pugnantium hâc de re autho. rum sententiæ ; prima Rabani Mauri et Nicolai Lyrani, quæ in Orientali Indiâ ponit Ophyrinam terram ; secunda Raphaëlis Volaterrani, etiam et Abrahami Ortelii, quæ hanc Solafam statuit in Oceano Ethiopico insulam, ex incertâ Ludovici, nescio cujus, Veneti relatione; tertia Gasparis Varerii quæ quicquid uspiam terræ Pegusio, Malacca, Sumatra, continetur, hoc nomine indigetat; quarta Francisci Vatabli, cui, teste P. Martyre, suffragatur Columbus, quæ insulam Hispaniolam; quinta, denique, Postelli, Goropii Becani, Benedicti Ariæ Montani, quæ Peruanam hanc fuisse regionem confidenter statuit: ultimæ duæ, reliquarum longè verisiinillimæ, pro nobis faciunt ambæ; quarum utra vicerit, ego, quod volo, pariter evicero. Et sanè, quod ad priores duas, illas ita planè sustulit G. Varerius, ut quicquid ultrà adtexero supervacaneum fuerit. Superest, ut quod ille aliis, ipse illi vicissim operæ navarem; docerémque Sumatrain et Malaccam, Auream Chersonesum, perperàm ab illo cum Ophyrinà regione confundi. Satis quidem docent sacræ paginæ classem hanc Tvro-Judaicam, integrum trien. nium huic itineri insumpsisse: at qui à Mari Rubro ad Sumatram navigant renavigántque, totum iter decimo mense, aut ad suminum integro labente anno, conficiunt. Quæ hîc analogia temporis ? quæ species æqualitatis ? Quid pro se heîc Varerius? fortasse, navigandi artem nondum adhuc tam plenè cognitam fuisse, quàm nunc pridem seris Lusitanorum laboribus; perque hoc tam cæcum et erroribus undique patens elementum, rudes adhuc nautas cursum fortasse parúm rectum instituisse. At unde tandem, mi homo, hæc Salomoni remotissimæ terræ cognitio ? Cælitùs, credo, dices. Et sanè credo cælitùs, unde et cætera. Age, igitur: qui regionem auriferam esse

doceret, et adeundi etiam consilium suggereret, an viam non monstraret identidem? Adde quod certum hîc semper itineris spatium statuatur: non citiùs unquàm rediit onusta classis, non morata diutiùs: quod unum maximam longinquitatem loci, non incertos nautarum errores prædicare videtur. Sed et nomen ipsum ailhuc clarè pro nobis loquitur: inverte modò literam unam *, sonus idem est nominis utriúsque. Increduli mihi jam planè videmini ac pertinaces, nisi terram hanc Indicam diu ante Senecæ secula satis explora. tam fuisse mecum fateamini."

“Vicisti,” inquam ego, “Beroalde, scilicet; et jam tempestivè triumphum agis. Esto sanè Salomonis sapientissimi regis operâ auream hanc regionem è tenebris prioribus erutam fuisse, classique suæ jam tum patuisse; hinccine sequuturum speras toti terrarum orbi æquè fuisse cognitam? etiam remotissimis illis gentibus, quibúscum nihil unquam cum Judæis commercii intercessit? vel, quod multò difficilius est, ejus memoriam ante sera Romanorum secula non potuisse interire? Id, verò, si factum concesseris, actum est de opinione tuâ, actum de vaticinio."

“Sed non ita facilè succumbo, mi hospes," respondet Beroaldus; “cedóque hisce rationum vanis umbris. Imò, potiùs pedem mihi fortiùs figit hæc tua tam opportuna dubitatio. Non, enim, planè silent, indices veritatis, historiæ; sed Ophyrinæ hujus terræ cognitionem ad Romanos usque nepotes propriús deducunt. Nostris inter Salomonis ævum et originem Carthaginis, centum quinquaginta plus minùs annos elapsos: at, verò, Carthaginenses, teste Aristotele, (quod nec in ipsâ urbis infantiâ factum crediderim) insulam hanc (nec quæ alia potuit esse) ultra Gades, in Mari Atlantico sitam, post diuturnam navigationem repererunt; legémque tulerunt (quæ ratio est, insulam luculentissimam, ditissimam, nec à Penis cultoribus occupatam, nec orbi reliquo tam vulgò cognitam fuisse) ne quis suorum illo deinceps commigraret; veriti, scilicet, ne ameenitate ac opulentiâ loci pellecti cives, aliam istic Carthaginem, patriâ sede derelictâ, meditarentur. Quod cùm à Pænis Græci acce. perint, quis dubitaret ab utrisque Romanos didicisse? Credite nunc, si vultis, amici, ac tam claræ veritati mecum adstipulamini ; vel, si niavultis, hæsitate. Mihi certè persuasissimum erit, latere adhuc Senecæ tellurem ingentem; nósque modò audetis ac satagitis, felicissimos exploratores etiamnum expectare. Ecce nunc venio, mi orbis, post tot vota, post tot moras : venio, inquam, spe plenus et fiduciâ ; et vel te mundo, vel cadaver hoc tibi, audax impertio. Agite, verò, socii, si quis manet adhuc calor priscæ virtutis, si qua præclarè merendi' ambitio, audete hoc facinus : estote mihi comites itineris, compotes fortunæ. Apage frigida illa pectora, quibus nil sapit, nisi quod nihil præ se ferat periculi, nihil gloriæ; quibus nullum placet sepulchrum non suâ obtectum gleba. “ Esuriemus : sitiemus : ægrotabimus : moriemur:” Ignavæ voces, indignæ philosophis ! indignæ peregrinis, alterius mundi disquisitoribus, contemptoribus hujus! Nihil, profectò, deest, præter animum. Si viri estis, sumite hunc vobis, et erigite: con

,פרו-אופר

tráque imbelles opininum impetus obfirmati, accingite vos ad hoc iter; fortasse, jucundum; certè, præclarum, perque multos viarum anfractus rectâ ducens ad immortalem gloriam. Sin minùs, sedete domi, desides et inglorii. Inveniam ego alios consilii mei fautores sociósque; quibus vos fortassis auspicatissimum cæpti hujúsce exitum serò invidebitis.”

Dixit: vultúque paulum commotiore nos intuens, conticuit Be. roaldus. Neque non parùm nos movit, tam vehemens cordati juvenis oratio (cujus ego vix clausulam è mille unam numero), simúlque rerum novarum ac gloriæ sitis. Quid multis ? Neque opus est quid hic dubitarit, ille dixerit, fecerit alter, paraverimus omnes seorsim percensere. Diem statuimus: navim conscendimus Phantasiam: solvimus portu; non, tamen, sine hâc conditione humanitatis pariter et officii, ut suos quisque in viâ salutaret, salutatísque valediceret.

Jamque ubi post triduum ad Belgica litora appulissemus, post septimanam ad Aquitanica, surripuere mihi Delphensis villa Drogium, Mons Albanus Beroaldum; utrúmque, sanè, invitissimum : méque, vel & Tpentov ééu teor, meorum cachinnis post tantam expectationem propinandum; vel solivagum viatorem innumeris ignotísque periculis miserè obtruserunt.

Neque, tamen, hæc me terruit insperata solitudo. Perrexi alacer: postque biennium Insulis Fortunatis, litore Africano, Monomotapensi terrâ ac promontorio à tergo relictis, nigellum Crapulice caput salutavi.

LIBER PRIMUS.

CRAPULIA.

CAP. I.

Regionis situs. CRAPULIA * regio ampla; luculenta, quod ad situm: a septentrione, Oceano Æthiopico; ab oriente, Locaniâ + et Viraginiả; ab austro, Moroniâ I Felici; ab occidente, palude Tryphoniâ §, terminatur: in eâdem ipsâ orbis parte, in quâ monstrosissimus ales RUC || elephantum integrum unguibus suis rapiens deglutiendum, a neotericis geographis depingi solet.

Gleba nimis feraci : cælóque nimiùm benigno fruitur; et cujus ego, non sine tacitâ quâdam invidiâ, sæpius misertus sum, quòd incolas non habeat frugi melioris.

Longitudine, quidem, ad gradum 74. Latitudine, verò, ad sexagesimum porrigitur. A Capite Bonæ Spei 11 grad. distat; totique ferè Africæ ex adverso jacet.

In duas vulgò provincias tribuitur, Pamphagoniam et Yvroniam : quarum altera, magnâ quidem ex parte ejusdem et longitudinis et latitudinis est, quod ominosum nemini videatur, cum nostrâ Britanniâ; altera, vero, cum utrâque Germaniâ. Utraque eidem principi, iisdem legibus subjicitur; nec moribus, nec ingenio, nec habitu adeò dissimilis.

[ocr errors]

* Notat Crapula vitium, unde nomen huic regioni inditum, alteri scilicet ebrietatis excessu proprium: xpostráan enim Græcis, vel à xapalv š ráan “ lucta capitis;” vel &TÒ THTÒ xa paroi wanao Dao, quòd caput vertigine quâdam concutiat vinum resinatum præsertim, ut Plin. l. xxi. c. 2. vel ámò rã wnaã, quâ voce Poetæ, uti Phocyon ait, vinum significant, vulgò tamen qui vel cibo vel vino se ingurgitant “crapulari” dicuntur. Hinc nos terram hanc in duas provincias partiti sumus: Pamphagonia, nota vox, gulones edacissimos complectitur; Yvronia, à Gallicâ voce “yvre” vel “yvrongne,”.quæ ebrium significat, “ fungos ebriosos."

+ Locania Hisp. luxuriam significat ; Crapulia proximam, quoniam qui Genio nimis indulgent, in libidinem procliviores sint ; Sine Cerere et Baccho &c.

+ Moronia huic adjacet, quoniam γαςήρ παχεία μη τέκνα λεπτήν φρένα, vere Poeta.

§ Rationem nominis sitûsque quære in descriptione Laverniæ.
il Qui Genius hujus loci perhibetur, propter voracitatem incredibilem

« PreviousContinue »