Page images
PDF
EPUB

LECTORI

SALUTEM.

PRÆTER .pem, amice Lector, nec tempestatibus actus, nec diturna maris jactatione lassatus, sine ventis, sine velis, in novum mundum appulisti.

Ubi, postquam terrarum amplitudinem, regionum situm, populorum mores el ingenia, universi denique faciem et habitum rectè perlustraveris ; adeò hujus veteris mundi formam agnoscas, ut licèt alterum videas, eundem tamen credas.

Fortasse cogitas hunc nostrum decrepitum filium tandem sibi prorsùs consimilen peperisse. Prolem scepè quidem parentis naturam mirificè referre experientia docet, et poëta :

Qui viret in foliis venit à radicibus humor;
Et patrum in natos abeunt cum semine mores.

Verùm mundum nostrum senem non sexagenarium, sed jum ferè sexmillenarium procreásse, ab omni ratione doctrinâque philosophica inmanè quantum discrepat !

Atque, si maximè fuisset mundus ejusmodi generatrice facultate unquam præditus ; nonne vegetioribus suis annis potiùs eam exer. cuisset, filios produxisset ? Ipsius etiam nati, jamdudum adulti, eadem virtute genus latè propagassent : adeò ut licèt non in immensum, in tantum tamen processisset generatio hæc, totque extitissent partim juniores partim seniores inundi, ut nullus Alexander quos superaret mundos, sed mundi quidem, à quibus superarentur, Aletandros desiderarent.

Equidem, quod ad me attinet, existimo hunc quem nunc ut novum intueris mundum, illum ipsum esse, de quo tot ante secula somniárunt Platonici : quem et Mundum Invisibilem et Mundi Ideam nuncupavére prisci. Si, enim, singula hujus membra et lineamenta rectè perpenderis, accuratèque contemplatus fueris, veram ac vivam hujus in quo degimus mundi ideam et cúvobiv, te perspexisse dixeris.

Qui, igitur, per tot transacta secula chimeris obtectus tenebris latebat humanum genus ; hujus tandem authoris ingenio et labore nobis clarè conspiciendus præbetur. Mundus ille olim invisibilis nescio que artificio, sive optico sive magico, visui exponitur ; et, hoc opere, primiùin detegitur,

Ubi illud mihi in primis videtur mirandum, quòd et orbis iste et hic ejus index similem omnino fortunam subire adacti sint. Utérque enim à parente suo, quàm primùm natus, tenebris adjudicatus : uirique à conditore suo lu.x negata ; utrique aliunde concessa. Nullus huic Titan præbebat lumina mundo. . Conditus erat, et statim ah. sconditus : nec lur ei spectanda vel speranda unquam, nisi ab hoc ingenio.

Cujus illustre opus latentem hunc obscurúmque mundum è caligine facilè eruisset, modò sibimet ipsi lucem pariter prohibitam vindicare potuisset. Citiùs itaque nobis patuisset iste mundus incognitus, si citiùs produisset hic libellus in lucem.

Verùm illius author, mundique ignoti explorator, qui jam pridem Musis, quarum insignis fuerat cultor, vale dicto, ad T'heologiæ sacra se contulerat, iísque jam totus vacat, hæc et nonnulla alia sua commenta Philologa luce et laude dignissima, tanquam levia aitt vana uspernatus, nullis precibus induci potuit, ut perunitteret in publicum erire. Excusabat, auteni, se, juvenili quidem ætate ocióque Academico, hujusmodi quædam, proprii exercitii et oblectationis gratia, composuisse ; sed nunc, quasi nugas inutiles rejicere, abdicare, nec dignari ut suo nomine unquam sub aspectum hominum veniant.

Hinc factum est, ut hoc opusculum, verè elegantissimum ac jucundissimum, diutiùs tenebris obductum delitescerel, et indignis caliginis vinculis teneretur, ne literatorum orbi innotesceret : donec ego, quem author ipse, pro sua mirifica humanitate, amici et familiaris loco habebat, bellissimi felicis ingenii partús infelicem sortem uniseralus, omnibus modis et rationibus quibus poteram, quærebam et tentabam, ut eundem carcere suo erimerem, et in libertatem lucémque vindicarem. Cùmque prohè perspexissem au!horis animum alleò firum et obfirma'um, ut nullis amicorum petitionibus, rationibus, aut suasionibus à sua sententii moveretur ; nec jam spes ulla restarct, ut novus hic mundus mundo nostro recluderetur ; sanctas sanè amicitiæ leges potiùs movendas duri, quàm ingenuos cunctorum ubique eruditorum animos dulcissimo hujus fruclu gratissimáque voluptate perpetuò privandos esse.

Itaque, ut, quam ipse hinc dulcedinem gustaveriin, studiosis omnibus percipiendum prceberem, consilium cepi communicandi cum aliis, quod antca me solum penes crat. Sed, priúsquam auderem rem aggredi, multuni temporis elapsum est. Herebam, enim, animo : quia, et audacius factum videbatur ; et charissimi viri, cujus amicitiam semper maximi mihi faciendam statueram, offensam, prout debui, metuebam. Ad postremum, verò, rei pulchritudine victus et caplus, cùm existimarem nihil damnni aut dedecoris inde posse authori redundare, sed multum potiùs benevolentiæ et fame, plurimum verò utilitatis et voluptatis literatæ Reipubl. necessariò manare; non potui mihi ampliùs temperare, quin, anotâ omni hesitatione, exemplar hujus operis

, quod ratione amicitiæ nostræ mihi erat creditun, custodia meå emitterem, et typographorum manibus traderem.

dique, hoc tandem modo, meá curá industriaque, nonnullo etiam

HUNQRATISSIMO DOMINO,

NEC MINUS VIRTUTE SUA QUAM SPLENDORE GENERIS ILLUSTRI,

DOM. HENRICO

COMITI HUNTINGDONIÆ,

MUNDUM SUUM

SUPPLEX VOVET

MERCURIUS BRITANNICUS.

LECTORI

SALUTEM.

PRÆTER spem, amice Lector, nec tempestatibus actus, nec diuturna maris jactatione lassatus, sine ventis, sine velis, in novum mundum appulisti.

Ubi, postquam terrarum amplitudinem, regionum situm, populorum mores el ingenia, universi denique faciem et habitum rectè perlustraveris ; adeò hujus veteris mundi formam agnoscus, ut licèt alterum videas, eundem tamen credas.

Fortasse cogitas hunc nostrum decrepitum filium tandem sibi prorsùs consimilenı peperisse. Prolem sæpè quidem parentis naturam mirificè referre experientia docet, et poëta :

Qui viret in foliis venit à radicibus humor ;
Et patrum in natos abeunt cum semine mores.

Verùm mundum nostrum senem non sexagenarium, sed jum ferè sermillenarium procreásse, ab omni rutione doctrinaque philosophica immanè quantum discrepat !

Atque, si maximè fuisset mundus ejusmodi generatrice facultate unquam præditus; nonne vegetioribus suis annis potiùs eam exercuisset, filios produrisset ? Ipsius etiam nati, jamdudum adulti, eadem virtute genus latè propagassent : adeò ut licèt non in immensum, in tantum tamen processisset generatio hæc, totque extitissent partim juniores partim seniores mundi, ut nullus Alexander quos superaret mundos, sed mundi quidem, à quibus superarentur, Ålerandros desiderarent.

Equidem, quod ad me attinet, existimo hunc quem nunc ut novun intueris mundum, illum ipsum esse, de quo tot ante secula somniarunt Platonici : quem et Mundum Invisibilem et Mundi Ideam nuncupavére prisci. Si, enim, singula hujus membra et lineamenta rectè perpenderis, accuratèque contemplatus fueris, veram ac vivam hujus in quo degimus mundi ideam et cúvokiv, te perspexisse dixeris.

Qui, igitur, per tot transacta secula chimeriis obtectus tenebris la. tebat humanum genus ; hujus tandem authoris ingenio et labore nobis clarè conspiciendus præbetur. Mundus ille olim invisibilis nescio que artificio, sive optico sive magico, visui exponitur ; et, hoc opere, primùin detegitur,

« PreviousContinue »