Xenophanis Colophonii Carminum reliquiae

Front Cover
Frank, 1830 - 208 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 36 - Quapropter effigiem dei formamque quaerere inbecillitatis humanae reor. Quisquis est deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui.
Page 43 - An putas ullam esse terra marique beluam quae non sui generis belua maxime delectetur ? Quod ni ita esset, cur non gestiret taurus equae contrectatione, equus vaccae ? An tu aquilam aut leonem aut delphinum...
Page 166 - Aut quia conveniunt ignés, et semina multa Confluere ardoris consuerunt tempore certo , Quae faciunt solis nova semper lumina gigni...
Page 170 - Nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus, ut videamus, terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat ? Habitari ait Xenophanes in luna eamque esse terram multarum urbium et montium.
Page 136 - Milesius, qui primus 30 de talibus rebus quaesivit, aquam dixit esse initium rerum, deum autem earn mentem, quae ex aqua cuneta fingeret.
Page 182 - Philosophorum vero exquisita quaedam argumenta, cur esset vera divinado, collecta sunt. E quibus, ut de antiquissimis loquar, Colophonius Xenophanes unus, qui déos esse diceret, divinationem funditus sustulit; reliqui vero omnes praeter Epicurum balbutientem de natura deorum divinationem probaverunt, sed non uno modo.
Page 26 - Memorant quidam тг epi yúae ы ç fuisse inscriptum 58 ; sed quum scriptores , qui hoc referunt , aetate sint multo seriores et leviore auctoritate , verendum est , ne hic titulus desumtus sit ex vulgari physicorum consuetudine , qui ita quondam libros suos solerent inscribere. Xenophanis carmen fuisse ita inscriptum parum probabile est , quod non literis consignasse versus suos¿ sed voce tantum (67) Apuleius in Floridis L. IV. « canit Empedocles carmina, Plato diálogos , Socrates hymnos ,...
Page 88 - Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenem sectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens, ei saepe mandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur, vitae potestatem et necis in acie linguae portantem.
Page 17 - Homerus, quem tu carpis, plures alit quam decem millia , etiam mortuus 34 : » intellexit rhapsodos , qui cantandis Homeri carminibus victum quaerebant. Sed quum témpora , ut diximus , vix conveniant , probabile est , hoc verbum si ab Hierone editum sit , non ipsi Xenophani sed in Xenophanem potius ab illo dictum esse : probabilius tarnen , esse ab alio quopiam callide excogitatum , quo extollenda Homeri praestantia Xenophanis cavillationem exploderet.
Page x - E multis pauca afTeramus exempla. Philosophiae vis praecipue in eo cernitur ut rerum genera anquirat , quae in natura videntur dissoluta et dispersa, ratione componat, legibus adstringat, certisque comprehendat formis mente expressis , quas intueatur tanquam exempla et species eorum quae oculis adspiciuntur. Cujus sive artis sive notionis quum ipsa natura sensum quendam in animis impresserit, quo rudes etiam homines et indocti variarum rerum naturas et genera concipiant , universa quaedam principia...

Bibliographic information