Page images
PDF
EPUB

pax, explicante Phavorino. Transfertur hic ad examen doctring. Δύναμιν autem διακριτικὴν ostendit non procedere ab insitâ rationis vi et perspicaciâ, sed à Spiritûs Sancti aflatu, πίστεως δεῖται τὰ λεγόμενα, καὶ λόγοις αὐτὰ καταλαβεῖν oux vi, inquit Chrysostomus: ut enim qui legem condit, optimus est istius legis interpres; ita Spiritus Dei, à quo procedit Evangelii doctrina, nobis eam dijudicandi, indagandi, discutiendi, facultatem ingenerat.

Tria interim hic observanda, ne subsit errandi occasio. Nempe 1. Notari hîc judicium non publicum, ecclesiasticum, ministeriale; quasi quilibet, Dei gratiâ imbutus, eo ipso statim aptus sit et idoneus, qui muneris Ecclesiastici et prædicandi Evangelii tremendum onus in se recipiat: sed judicium discretionis et approbationis, quale erat illud Bereënsium, qui receperunt sermonem cum omni alacritate, quotidiè examinantes Scripturas, an hæc ita se haberent,' Act. xvii. 11: quod Franciscus Junius alicubi vocat gustum spiritualis judicii,' quo quis sanam ac cælestem doctrinam à fermento et insipidis ineptiis discernit, et solius Christi vocem audit,' et agnoscit. (Johan. x. 3, 4)

66

2. Judicium hoc non esse absolutum, et omnibus numeris perfectum, sed καλὰ μέτρον τῆς δωρεάς, et in quantum quis Spiritu Sancto afficiatur: quandoque enim etiam vir pius non sapit, quæ sunt Dei, sed quæ hominis." (Matt. xvi. 23) 3. Spiritum Sanctum esse quidem istius Judicii causam principalem, non tamen sine verbo Dei, ut efficaciæ suæ instrumento, quo voluntatis contumaciam deprimit, et intellectûs assensum producit. Quæ enim Spiritui Sancto tribuuntur, eadem passim et divinis eloquis adscribi legimus. Psal. xix. 7, 8, 9. Johan. xvii. 17. Rom. x. 8, 17. Act. xx. 32. 2 Cor. x. 4, 5.

Hucusque scopum, analysin, et sensum verborum, proposuimus. Jam sex in se continent gravissima Theologiæ porismata, digna sane quæ, si nobis tempus suppeteret, singula fusius explicanda susciperemus: mihi satis erit ea tantum quasi digito monstrasse, ut ad id quod præcipue propositum habui, festinantiùs accedam. Forsan, sub uno isto capite horum plurima sese nobis de novo expedienda offerent.

Primum, Posse hominem miro ingenii acumine, et exquisita, omnibusque numeris absoluta sapientiæ, doctrinæ, artium, scientiarumque peritia præpollere, atque interim à vita

Dei rebusque, ad cælestem gratiam pertinentibus, alienum protenus esse. Nicodemus erat ὁ διδάσκαλος, insignis in Israele Doctor; et tamen spiritualis ac cælestis Regenerationis protenus se inscium exhibuit. (Johan. iii. 9, 10)

Secundum, Hominibus non tantum concupiscentiæ et lubidini mancipatis, sed et iis, qui seriam et sollicitam indies sapientiæ studiis operam impendunt, dum 'solâ rationis luce' ducuntur, summam inesse adversus pietatis mysteria cordis et affectuum contumaciam cum ipsum góvnμa capxòs, ‘inimicitia sit adversus Deum.' (Rom. viii. 7)

Tertium, Duplicem esse de Deo rebusque divinis cognitionem: unam nativa luce acquisibilem, quando, quæ sciuntur, cum innata rationis principiis, animæque testimonio concordant, Rom. i. 19: alteram sola Revelatione et spirituali gratia ingenitam, utpote omnem rationalis disquisitionis vim superantem. Illa est cognitio respiciens à TOÙ OеGũ; hæc τὰ τοῦ πνεύματος τοῦ Θεοῦ. Illa notitia naturalis ; hæc 'familiaris;' ut rectè distinguit Tertullianus. §

[ocr errors]

Quartum, Eum doctissimorum hominum animali naturaliter inesse fastum, ut non tantum insurgant contra, et mysteria Christi superbè respuant, sed sannis insuper et irrisione excipiant tanquam rem vanam, ipsâque etiam stultitiâ stultitiorem. Τί ἂν θέλοι ὁ σπερμολόγος οὗτος λέγειν ; inquiunt illa gloriæ animalia.' (Act. xvii. 18) Viluit superbis vel ipse Deus Magister, ut parùm sit miseris quòd ægrotant, nisi se in ipsa ægritudine etiam extollant, et de medicina qua sanari poterant, erubescant. Ita puduit doctos homines ex discipulis Platonis fieri discipulos Christi, inquit Augustinus.b

Quintum, Summam esse in unoquoque homine naturali non tantùm mysteriorum Evangelii ignorantiam, sed et ἀκαταληψίαν et φυσικὴν ἀδυναμίαν ad rerum spiritualium perceptionem. Proinde fidem in nullius arbitrio positam esse, sed divinitùs a Spiritu gratiæ, nada's Boúλetai, distributam. "Lux," inquit Apostolus, in tenebris lucet: sed tenebræ eam non comprehenderunt," Johan. i. 5. "Non idonei sumus per nos ipsos ad cogitandum quicquam, velut ex nobis ipsis,” 2 Cor. iii. 5: sed protenùs "pauperes, cæci, nudi,” Apoc. iii.

17.

Sextum, δύναμιν διακριτικὴν qua fideles rit in rebus Dei

8 Lib. de Spectac. cap. 2.

h De Civ. Dei, lib. 10. cap. 29.

sapiunt, mentemque Christi et pietatis suavitatem quasi gustu percipiunt, esse supernaturale donum Spiritûs Sancti, non tantum objectum ipsum in Evangelio patefacientes, sed et mentem suo afflatu ac lumine perlustrantis, et animam, instar ceræ, quasi in doctrinæ typum tradentis, quo ad cælestis sculpturæ imaginem figuretur: quò respicere videtur Propheta, "Dabo," inquit, "Legem meam in medio eorum, et in corde eorum scribam eam," Jer. xxxi. 33. Et Apostolus, ὑπηκούσατε δὲ ἐκ καρδίας εἰς ὃν παρεδόθητε, τύπον διδαχῆς, Rom. vi. 17.

Restat jam ut præcipuum et sane unicum hujus loci scopum pleniùs explicandum suscipiam, dum eà quâ fas est, brevitate quæstionem hanc expediam, Quousque xixòs ävdgwæos res divinas cognoscere possit, vel circa eas cæcutiat.

Circa quam statuendum, Primò, esse in omni homine naturaliter συντήρησιν, συνείδησιν et κοινὰς ἐννοίας, per quas de Deo, de peccato, de judicio, de præmiis et pænis aliquam, quamvis perobscuram, ferre sententiam possint; quod de Gentibus, "quæ sine lege sunt," docuit Apostolus, Rom. ii. 14, 15.

Secundò, Res, de Deo cognoscibiles, esse in duplici genere: quædam enim naturales tantum sunt et morales; aliæ supernaturales et evangelicæ, quarum nulla sunt humanis conscientiis indita semina, sed speciali auxilio imprimuntur: "fiunt enim, non nascuntur Christiani," ut loquitur Tertullianus.

Quibus positis, dicimus Primò, Dari aliquam Dei rerumque divinarum naturalem cognitionem, lumine rationis, couscientiæ testimonio, omnium denique gentium consensu et suffragio comprobatam: τὸ γνωστὸν τοῦ Θεοῦ vocat Apostolus, Rom. i. 19. Neque enim àμáρтupov šauтòv å¶ñxev, (Actxiv. 17) quin et "palpando inveniri potest." (Act. xvii. 27) Sive enim consideremus, primò, rerum omnium origines, necesse est (cum sibimet ipsis causam essendi præbere non potuerint) ut tandem ad causam aliquam primam, absolutam, omnipotentem assurgat intellectus, quæ rebus singulis materiam, formam, finem essendi et operandi dederit. (Psal. c. 3) Sive 2. Rerum inter se ordinem et consensum, quæ indivulso nexu sibi mutuo cohærent, optimeque sibi invicem subserviunt, et attemperantur, de quo Spiritus Sanctus passim. (Psal. civ. 147, 148) Sive 3. Impressa rebus irrationalibus rationis vestigia, ut formicis, apibus, avibus alvearia et nidulos suos

miro artificio conficientibus, taliaque agentibus, quæ, cum rebus ipsis nulla dijudicandi vis insit, supremi Moderatoris sapientiam, cujus ductu et imperio rerum omnium opμa diriguntur, manifestè ostendunt: docente Spiritu Sancto, Job. xxxix. Prov. xxx. 24, 28. Sive 4. Rerum naturalium fœdera, et quasi ex compacto constitutas inter se operandi leges, dum, ut in commune consulant, suo quælibet quasi jure nativo cedunt. Cum enim, in rerum creatarum compage, aquis post aërem proximæ debeantur vices, patiuntur tamen sibi fræna injici. et terminos præfigi, ne terra, hominibus destinata sedes, submersa jaceret, et domino suo recipiendo redderetur inidonea: de quo loqui videtur Apostolus, quando dicit, "Terram, Dei verbo, ex aquâ et in aquâ consistere," 2 Pet. iii. 5. Sive 5. Mirabilem corporis humani structuram et compagem, nullo parentum artificio, conatu, aut industria formatam, et tamen singulari ratione animæ motibus et imperio attemperatam, et quasi "acu et arte Phrygionicà contextam," ut loquitur Psalmista, Psal. cxxxix. 14-16. Sive 6. ipsius animæ recessus et motus, impressa ibi religionis semina, inditum Numinis timorem, conscientiæ etiam ab occultis sceleribus verbera et cruciatus; de quibus Apostolus, Rom. ii. 14. Sive, denique, mirabiles providentiæ eventus recolamus, quando ex malis sæpe bona, ex contrariis contraria prodeunt, quibus scelerum artifices in sua ipsorum capita consilia nectunt, ut passim videre est; (Gen. 1. 20. Isai. x. 6, 7. Act. iv. 28. Job v. 12, 13) Ex istis singulis, ne alia infinita congeram, manifestum est insita esse et impressa rebus omnibus Dei vestigia, quæ mentibus humanis non possunt sese non naturali luce objicere.

[ocr errors]

Et quamvis pauci extiterint ut Protagoras, Diagoras, et alii qui Athei' dicti sunt, et Deum nullum agnoscerent; illud tamen aut propter deorum Gentilium futilitatem, aut studio novitatis, aut pravo ingenio et mente sceleribus occæcatâ, adeoque voto potius quam judicio adserebant. Nempe illorum maximè interfuit, ne quis Deus esset qui mundum judicaret iis etiam subinde novo impetu recurrit, quæ prius evanuisse videbatur, lux insita ; et quamvis divinitatis sensum malitia suffocârint, illum tamen subinde resuscitant acriores conscientiæ morsus, et scelerum cæca atque occulta verbera.

Dicimus Secundò, Dari naturalem rerum moralium cognitionem, et inditas esse humanis mentibus communes justitiæ,

temperantiæ, et probitatis notiones, quibus et dirigi debeat, et argui conscientia. Quemadmodum enim affectibus sensitivis suæ competunt σropyaì quoixal; et facultati intellectuali para arouara, quorum lumine ad indagandam veritatem adjuvatur ; ita conscientiis hominum quasi innatæ sunt xoval ayvolat, seu rationis moralis et practica principia, quibus et erga nosmetipsos, et erga proximos, et humanam societatem ritè secundum sobrietatis et justitiæ normam instituamur. Unde de Gentibus, quæ Legem non habuerunt, dicit Apostolus, quod “ natura, quae Legis sunt, faciunt, et, sibi ipsis lex sunt, ostendantque opus Legis, scriptum in cordibus suis," Rom. ii. 14, 15. 1 Cor. xi. 13, 14. Juda v. 10. Malâ autem fide, et Jesuiticâ, Calvinum ex hac parte insimulat Bellarminus, quasi istam in nobis cognitionem prorsus extinctam assereret: qui de bono morali tantùm in ordine ad divinum cultum et salutem consequendam sermonem instituit, nec alio respectu legis naturalis vim labefactare voluit. *

66

Dicimus Tertio,' Ista Rerum moralium residua in animis hominum principia, quamvis Gratiæ generalis auxilio aliquid conferant ad humanæ societatis ordinem conservandum, vitamque ethicè, quoad famam bonumque civile, transigendam; esse tamen manca protenùs et inutilia aut ad spiritualis obsequii fructus, aut ad cælestis vitæ mercedem. Est hæc conclusio adversùs eos, qui ad salutem sufficere volunt etiam Ethnicis eam Dei cognitionem, quæ naturaliter haberi potest; nec aut supernaturalem fidem, aut notitiam Christi media esse necessaria ad vitam æternam consequendam. Huic sententiæ (nisi malè memini) favere videtur Erasmus in Prooemio ad Quæstiones Tusculanas Ciceronis, eamque incrustavit Claudius Seysellinus in Tractatu de Divinâ Providentiâ; cujus sententiam explicat et refellit Franciscus Collius m in opere suo de Animabus Paganorum. Qui, quamvis paganos probaverit nihil habere roboris ad salutem consequendam, nec se præparare posse ad gratiam Justificationis, aut ad vitam æternam ; quum tamen suavitati providentiæ divinæ, et liberalitati convenientissimum judicet, ut iis qui pro virili præcepta naturalia custodiunt, ulteriora fidei et gratiæ media ad salutem consequendam conferantur,—tan

i De Grat. et Lib. Arbit. 1. 5. c. 3. 1 Vide Hieron. adversus Jovinianum, lib. 2.

k Institut. lib. 2. cap. 2. Sect. 21.

m Lib. 1. cap. 11, ct 20.

« PreviousContinue »