C. Plini Secundi Naturalis historiae, libri XXXVII.

Front Cover
sumptibus Friderici et Andreae Perthes., 1851 - Art
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 96 - ... ius praeterquam oblivionis, atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non posse : per quae declaratur haut dubie naturae potentia, idque esse quod deum vocemus.
Page 94 - Huic 23 omnia expensa , huic omnia feruntur accepta et in tota ratione mortalium sola utramque paginam facit adeoque obnoxiae sumus sortis ut sors ipsa pro deo sit, qua deus probatur incertus.
Page 203 - Areva. Horum VI oppida, Secontia et Uxama, quae nomina crebro aliis in locis usurpantur, praeterea Segovia et Nova Augusta, Termes ipsaque Clunia Celtiberiae finis. Ad oceanum reliqua vergunt Vardulique ex praedictis et Cantabri.
Page 337 - Esseni fugiunt usque qua nocent, gens sola, et in toto orbe praeter ceteras mira, sine ulla femina, omni venere abdicata, sine pecunia, socia palmarum.
Page 293 - Helinium ac Flevum. Ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens alveum.
Page 138 - Omnium quidem (si libeat observare minumos ambitus) redire easdem vicis quadriennio exacto Eudoxus putat, non ventorum modo verum et reliquarum tempestatum magna ex parte. Et est principium lustri eius, semper intercalario anno, caniculari or tu.
Page 294 - Sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. Hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam Mictim, in qua candidum plumbum proveniat. Ad eam Britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navigare.
Page 208 - ... alumna eadem et parens, numine deum electa, quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret.
Page 94 - Toto quippe mundo et omni- 22 bus locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur ac nominatur, una accusatur, una agitur rea, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur et cum conviciis colitur, volubilis a plerisque , a plerisque vero et caeca existumata, vaga, inconstans, incerta, varia indignorumque fautrix.
Page lxxxii - ... vita iudicaretur. Proinde occupantibus locum faveo, ego vero et posteris, quos scio nobiscum decertaturos, sicut ipsi fecimus cum prioribus.

Bibliographic information