Caii Plinii Secundi Historiæ naturalis libri xxxvii, cum selectis comm. J. Harduini ac recentiorum interpretum novisque adnotationibus, Volume 9

Front Cover
 

Common terms and phrases

Popular passages

Page 445 - Mars stand, quemcunque alium locum nobilitatura. Romae quidem magnitudo operum eam obliterat. ac magni of ficiorum negotiorumque acervi omnes a contemplatione talium abducunt: quoniam otiosorum et in magno loci silentio apta admiratio talis est.
Page 158 - Signa quoque Tuscanica per terras dispersa, quae in Etruria factitata non est dubium. Deorum tantum putarem ea fuisse, ni Metrodorus Scepsius, cui cognomen a Romani nominis odio inditum est, propter duo millia statuarum Volsinios expugnatos obiceret. Mirumque mihi videtur, quum statuarum origo tarn vetus in Italia sit, lignea potius aut fictilia Deorum simulacra in delubris dicata, usque ad devictam Asiam, unde irrepsit et luxuria.
Page 241 - Nigro plumbo ad fistulas laminasque utimur , laboriosius in Hispania eruto , totasque per Gallias : sed in Britannia summo terrae corio adeo large , ut lex ultro dicatur, « ne plus certo modo fiat ». Nigri generibus haec sunt nomina: ovetanum, caprariense, oleastrense.
Page 458 - Batrachum obliterari convenit, qui fecere templa Octaviae porticibus inclusa, natione ipsi Lacones. quidam et opibus praepotentes fuisse eos putant ac sua inpensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua negata hoc tamen alio modo usurpasse. sunt certe etiam nunc in columnarum spiris inscalptae nominum eorum 43 argumento lacerta atque rana.
Page 456 - Caesarum replevere probatissimis signis Craterus cum Pythodoro, Polydectes cum Hermolao, Pythodorus alius cum Artemone, et singularis Aphrodisius Trallianus. Agrippae Pantheum decoravit Diogenes Atheniensis, et Caryatides in columnis templi ejus probantur inter pauca operum: sicut in fastigio posita signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata.
Page 494 - Dianae cxx 2 annis factum a tota Asia, in solo id palustri fecere, ne terrae motus sentiret aut hiatus timeret, rursus ne in lubrico atque instabili fundamenta tantae molis locarentur, calcatis ea substravere carbonibus, dein velleribus lanae. universo templo...
Page 340 - Apelli fuit alioqui perpetua consuetude numquam tam occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit.
Page 290 - Lanuvi, ubi Atalante et Helena comminus pictae sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissima forma, sed altera ut virgo, ne ruinis quidem templi 18 concussae.
Page 450 - CXXXX pedum altitudine totum opus includit. 32 Timothei manu Diana Romae est in Palatio Apollinis delubro, cui signo caput reposuit Avianius Evander. In magna admiratione est Hercules Menestrati et Hecate Ephesi in templo Dianae post aedem, in cuius contemplatione admonent aeditui parcere oculis, tanta marmoris radiatio est.
Page 386 - Aegypto tnter pauca mirabili genere , candida vela postquam attrivere illinentes non coloribus , sed colorem sorbentibus medicamentis. Hoc cum fecere, non apparet in velis , sed in cortinam pigmenti ferventis mersa post momentum extrahuntur picta. Mirumque, cum sit unus in cortina colos , ex illo alius atque alius -fit in veste accipientis medicamenti qualitate mutatus.

Bibliographic information