CAP. VI. Plagiana Provincia. PLAGIANUS dein Tractus ab occidente cernitur spatiosissimus in quâ, Rigattiera Urbi, non novæ quidem sed renovatæ, Collis Scapulius imminet. Non pauca hîc canæ antiquitatis monumenta reperiet solicitus quis criticorum, præsertim verò poëtica. Ego, certè, saxum vidi, versibus inscriptum Homericis †, alieno tamen authori, quo indignius nihil videbatur, adscriptis. Inter hæc : et statim: Μῆνιν άειδε θεὰ Δημήτερος ἀγλαυκάρπω. Ορφ. Ως δ' κύντερον ἦν καὶ ῥίγιον ἄλλο γυναικός. Ορφ. Maronis autem plurimos inveni versiculos, pari modo Homero ac Hesiodo suppositos: et nescio quot paginas vernaculi cujusdam poëtæ Toscano Petrarchæ adscitos. Hanc dein, ab austro, excipit Arrebatia; deformata planities, et ruderibus plena. Ibi olim fuisse Trojam, diruta saxorum mole docens: quæ ideo ferunt avos ipsorum demolitos, ut ex multis urbeculis, quarum vestigia pyramidésque remanent, urbes duas pol magnificas, Patronillam et Hierosulen, ædificarent: ubi ergo quondam templa plateáeque, jam campos videas et stabula. Nec ipsí quidem fundo parcit Ruzii violentus æstus; sed, iniquis undis avellens, aut Plaginis impertit, aut Codiciensibus. CAP. VII. CODICIENSEM Provinciam prodigiosi homines incolunt; quos, porcinâ facie, Munsterus ac Mandevillanus depinxerunt. Quadrupedum more, pronâ semper facie incedunt, ne quid inter eundum sur A Stephano Lexicon suum furatus Scapula canit: "Ast ego contendo Lexicon esse novum." † Homer. immutat hoc Orphei carmen, ut Justin. Martyr in Protreptico ad Gentes. Hom. Ὡς ἐκ αἰνοτερον καὶ κύντερον ἄλλο γυναικός. De interitu Dionysii. Hæc inter Homeri furta numerat Theod. Canterus var. lect. P. 2. c. 3. Injustè. imitatur Homerus Orph. et Musæum, non spoliat. Terra Avaritiæ. reptione dignum prætermittant; neque cælum unquam suspiciunt. Quod ad vocem, grunniunt illi quidem; non loquuntur. Nemini hic, præterquam senibus, commorandi locus est. Florem ætatis cuique, vel Sylva Butinia, si fortiore animo sit; vel, si studioso, Gymnasium Bolsecianum deterit. Soli hic metallurgi, agricolæ, mercatores. Hi ferè semper, quod de lupo dicitur pugnaturo ac vulpe famelicâ, terrâ vescuntur: quanquam sunt inter hos, qui solo metalli intuitu vivunt, valéntque. Nunquam penè dormiunt: illud unum istis leoninum est. Superstitiosè admodum numini suo, hoc est, Chrysio Deo* addicuntur: nec unquam aut quiescunt aut discumbunt, donec ipsum viderint et adorârint. Urbes hîc vidi Scrofiolam: villam sanè foedam; et, Catonis verbò †,"cloacalem, coglieram, serraram, caxam;" quam tamen lustrare volenti mihi non licuit. Unusquisque civium clavem secum gestat, ne quis peregrinus ingrederetur. Reliqui omnes, per Villas Porciglias dispersi, non tam casis, quam cubilibus contenti sunt. Hos ego homines, hos mores, has urbes vidi, stupui, risi: annóque demum tricesimo, itineris tanti laboribus fractus, in patriam redii. INDEX NOMINUM PROPRIORUM. ACTEONIUS, saltus: ab Actæone magno venatore, quem, uti so- Amazonia: notum nomen, olim regio Americana, nunc ob viriles Antoia villa: Hispan. Libido: urbs semper ardens. Urit amor: Virg. Aphrodisia, Gr. ab Apodily. Venus. illa verò à spumâ. Orta salo. Artopolis Artocreopolis, Græc. decomp. äp, upéœs, wódus, panis, Assadora, urbs. Hisp. veru, ab assando dicta. Assagion, fl. vide marg. Auffzeichner. Germ. Registrarius. Beachera urbs. Germ. Poculum. unde nos Angl. a Beaker. Baldachinum. sic Itali vocant Umbellam, sub quâ Papa equitat (ut Bascia urbs, osculatoria. Ital. à baiser, Gal. Batillum. u. à Batillo, Latin. Baveria. prov. Gall. nugas significat. Bercius port. Flandris notum nomen, &c. On-na. Domus panis: nomen carceris nostratis celeberrimi. Bubonia. syl. Latin. à Bubonum frequentiâ. Bugius. fl. Ital. Mendax.-Bugietta vallis. Hæc vallis Mnemone flu- Butina. syl. Gall. butin, prædam signif. hinc Angl. Booty. Cadilla. u. Latin. diminut. à Cado. Calaverinus mons à Calaverna Hisp. cranio, à calvo dict. Candosoccia. Columel. I. v. c. 4. palmites prolixos in vineis, quos S. Carniceria. Hisp. Laniena; nec aliud domus Inquisitor. Ceniza. u. Hisp. cinis. Chagrin, Gall. mæstus, melanchol. Charbona. u. à Gall. Charbon. villa subterranea. Chatouilla. u. Gallic. chatouiller, titillare. Cheminea. tur. Gall. quær. Marg. Chitraa. u. xúτga, Græc. poculum. Cibinium. u. in tractu Danubii: Lat. à cibo. Ciniflonius, Lat. Horat. ciniflones Hair-curlers. Cogliera. u. Ital. cogliere, colligere: quasi Gatherington. Coledochia. pal. à xoany déxeoda. Gr. quære Marg. Crapulia, vide Marg. Latin. Creatium. u. Græc. иpéas, caro. Crocetta. u. Ital. crux. Krugtopolis, à German. krugt, Amphora. Cubæa. u. Græca, Alea. Cucina. u. Ital. vide Marg. Cuillera. u. Gall. cochlear, inde petita vox. D'ayuno. Hisp. urbs. Jejuna. Derrumbiada, Hisp. præcipitium. Desuergona. u. ab. Ital. voce, quæ impudentiam sig. Devoracum. u. Lat. à devorando. Di-Marza, Ital. sanguinis corrupti, saniei. Dienta. ab Hisp. Dens. Doxia, Græc. à ▲on, opinio. Dudosa. Acad. Hisp. Dubia b, mutat. in d. Dunius port. Dunkerk. Duricoria. u. Lat. Ficus duricoriæ. Plin. l. xv. c. 18. q. durum ha bent corticem. Erotium. u. Græc. quæ et Amantina. Eugynia. reg. Græc. Terra bonarum Fœminarum. Farfellia. u. Ital. Farfello; papilionem sig. Faessera. u. Germ. Doliaris urbs. Favillia. Lat. à favilla. T. del Fogo. c. Latin. mutato in g. ourmagium. u. à Gallic. fourmage. caseo. Fouetta. u. Gall. Flagellatoria. Fripperia vicus quidam Lutet. Parisiorum. Frugiona. Lat. Margin. ibid. Furto-Francheça u. compos. à Latino, Furto, et Gall. Franchise, libertas. Garilla. u. Lat. à garriendo. Gesundheits. Germ. quod nos Angl. Healths. Gola. u. Ital. Gula. Golosin. tract. Hisp. q. marg. p. 145. Gorga. Ital. guttur. Gorganta. u. Hisp. Fauces. Gutiges aves, Germ. Benignæ; inde Good. Angl. Gruessa fossa. Hisp. pinguis. nam à Crasso. Lat. Grasso Ital. hine Hisp. Gesso. Gynæcopolis. Græc. yuvaínwv módis. Gymnopodilla. u. Græc. yuuvoi wódes. Hambria insul. Hisp. Famelica, q. marg. Hierosule. u. Gr. ¡ɛpov σúλy sacrorum depeculatio. Houbelonia. pr. à Gallico Houbelon, lupulus. Jugaria. u. ab Hispan. Jugar. jocari. Labriana. u. Lat. à Labris. Lardana. u. Lat. à Larido. Larcinia. pr. Gall. Larrecin, latronem sig. Larmium. fl. Gall. Larme, Lachryma, abbrev. Lavernia. ter. Latin. vid. marg. Lecanica. Planit. Græc. vid. marg. Lecho. u. Hisp. Lectus. Licoris. fl. Hisp. Licor, pro liquor, Lat. Linguadocia. pr. Lat. à lingua: quòd fœminæ sint plerunque lin guaciores: ad imitationem prov. Gall. Languedoc. Lingastrum. u. Lat. à lingendo. Lipsanium. u. Græc. Aɛíava, reliquiæ. Lirona. u. Hispan. Glirem sig. Lisonia. pr. Hisp. Adulatio. Livenza. fl. liquor. Liviana. vall. Hisp. Levis. Loçania. pr. Hisp. Luxuria. Loçania, Hisp. Loverium. u. Gallic. Laudatoria. Lupulania. pr. Lat. à Lupulis. Lyperia. pr. Græc. Avampos, tristis, tristitia. Mange-guadagnos. Ital. servos joco appellant. Marg. vide. Antrum Maninconicum. Manteca. u. Hisp. Butyrum. Marravilla. u. Hisp. miraculum ab Esmerveiller. Gall. Hinc Ang. marvel. Marmitta. u. Hispan. Lebes. Marza-pane. u. Ital. March-pane. Menturnea, olim urbs Samnitum; nos à Mento vocem petitam volumus. Medrosi. Hisp. Timidi. Meionium. fl. Lat. à meiendo. Cyprus hoc olim nomine gaudebat. Stephan. |