Page images
PDF
EPUB

tanto plùs merear de hoc igneo numine: nec quis, aut mibi sic amicto, aut meo cuicunque comiti, poculum audet obtrudere importuniàs.”

Ego amplexus avidè oblatum mihi tam opportunè privilegium; et comitatum illius, et patrocinium obnixiùs efflagitabam.

Tandem, ubi non parum viæ garriendo transegissemus, mutatam soli faciem animadvertens, in quâ nunc sumus regione sciscitor.

Hic inquit, “ Ex quo latam illam paludem trajecimus, Methium designans lacum, tractus est Uscebatius; proximior Pyræniæ regio : non æquè culta, sed multò felicior nostrâ Oenotriâ ; sive terræ vir. tutem, sive aëris temperiem spectes."

Subolebat mihi, accepto quàm primùm nomine, et origo vocis et ratio : quòd ad Báðos usque soliti sint epotare ; vel ab &s TŽ GUEÚeos Bulis : quàm verè, judicent australium linguarum peritiores.

Sanè, populus perquam sordidus et inhumanus; nec, nisi ebrius, unquam non ferus et truculentus videbatur: qui tamen mihi, ut superstitiosissimi sunt, comitis tam religiosi causà, satis favebant. Primam quidem noctem, in publico urbecule cujusdam obscurioris xenodochio, transegimus : satis pol quietè; hospites, enim, omnes ebriulatos, somnóque altissimo semimortuos, et comperimus et re. liquimus. Reliquas, in quibus nihil tabellis dignum animadverti, volens taceo.

Pervenimus, tandem, per multas silvas invias longásque paludes, ad oppidulum celebre ac frequens, Portum Aquæ Fortis.

Ego, requiem mihi jam diu pollicitus, “Quâ nunc imus?" inquam : “aut num hæc spes tua est illa desideratissima Schlauchberga ?”

Non est,” inquit ille : “sed, quod te recreet aliquantulum, ne ułna terræ metienda restat his pedibus: remis peragetur quod restat; quibus postquam hæc obstantia freta feliciter transfretavimus, per quieta Pyræniæ litora” (regio enim hæc, Daniæ more, ab oceano interveniente, duas in partes scinditur) “ ad portum opta. tissimum perveniemus.”

Navim conscendimus : solvimus portu; et jam in mediis Aucti. bus agitamur,

Sed hîc friget mihi etiamnum timidum hoc pectus reminiscenti, quantum nos isthic periculum evaserimus. Ecce, enim, nautas ad unum omnes ebrios planissimè, suíque parùm compotes. Hîc unus dormit in puppi: alter fato Palinuri * remum tractaturus, in mare præceps decidit; cui dum unus et alter frustrà opem ferre tentant, casuri et ipsi manibus nostris servati sunt : furit alter, remúmque intentat proximo, quòd socio amisso non fuerit opitulatus : cui ille, lacessitus ingemináto verbere, pariter respondet: alterutri se parti adjungulit reliqui: yolant hàc illàc minaces remi, jam in fustes conversi, et nunc non amplius undam, sed auram verberant: facilè sternuntur humi, quos Bacchi priores ictus ultrà præcipitant. Vic, lores duo, neque jam plures supererant, serò pertæsi tantæ cladis, in nos irruunt, torrè intuentes; nostrâque causâ hæc omnia ere,

... Virgil. En,

nisse clamitant. At nos, quibus pudori višum est à totidem ebriis superari, procumbentium armis instructi, impotens par hostium facilè subegimuş, armisque spoliatos ligavimus : ipsi nautas egimus : quin et cymba ipsa, quasi non minus ebria, nutabat hàc illàc; ita ut, nisi siccior nobis venti aura ab Æolio utre opportuniùs emissa favisset, et navim planè invitam rectà promovisset, hîc nos miseri remiges spem omnein unà cum cadaveribus nostris obscurè sepelissemus, neque unquam religiosus iste comes Bacchi sui utrem ina visisset.

Inter navigandum, quod unum silere nequeo, obversabatụr oculis nostris, procul à sinistris, insula quædam alta et nivosa; aliquantò borealior: cujus nomen rationémque petenti responsum est :

“ Illa Glacialis Insula nominatur : quò Bacchus, jam imberbis, ut iratæ novercæ supercilium fugeret, à patre relegatus est : quem cùm inhumaniùs tractâssent, tandémque vi et armis abegissent incolæ, iratus pater terram jussit perpetuis nive ac tenebris operiri.”

“Sed unde fumus ille, quem à longinquo videmus è montis nivosi cacumine erumpentem ".

“Mons," inquit,“ Sacer Dionysii : in cujus igneis visceribus expiari ferunt illorum animas, qui nimis sobriè temperantérque vixerint, ant illi manus olim violentas intulerint. Hîc scilicet pænas dant infelices umbræ, assiduéque cruciantur; donec quis amicorum superstitum, Capellam Ardentem inviserit, et igneâ illâ, aquâ in tu. inolum effusâ, manes liberaverit.”

Subrisi ego : jam mihi visus cantatissimi illius Purgatorii originem exploråsse : ut frustrà sit Odilo ille Abbas cum Monachis Cluniacensibus, qui in Æinæo Monte istiusmodi animarum expiatorium, 600 abhinc annis statuerint*.

Appulimus, tandem; urbémque invenimus satis quidem elegantem, sed utribus vasísque coriaceis stratam, tectam. Nec artifices ullos hîc vidisse memini, præter sutores utriarios : ut jam tandem quid de coriis Pamphagonicis fieret, satis intellexerim. Cujus rei rationem sic habe : Incolæ non mero utuntur, ut Yvrones reliqui; sed aquis quibusdam lambicatis, vino fortissimo commistis, quarum tanta vis est, ut fragili hoc vitro contineri nequeant ; quapropter thecas sibi hujusmodi comparant, resiuâ picéque firmatissimas.

Cires rufi sunt, plerique, lippi, iracundi, invidi, suspiciosi, tremente manu, gressu dubio ; et, quod me terruit maximè, meras flammas et bibunt et spirant: quantum, enim, nos istic aquæ, aut tenuissiinæ cervisiæ, tantum isti hujus calidissimi liquoris infundunt; ut quoties aliquem viderim istorum, non potuerim non ignei Draconis Franecrensis meminisse,

Ego, igitur, qui modò aquâ periclitabar, nunc mihi magis ab incendio metuebam. Comitem, ergo, meum Baccho suo supplicantem, præcordiis meis longè meliùs consulturus, deserui ; et ab urbe Vulcani Cyclopúmque, potiùs quàm Liberi Patris, me proximo mane subduxi.

* Anno 1000.

Jamque dum per extremas Locaniæ oras reditum meditabar, vi. surus Houbeloniam, tertian Yvroniæ regionem, ecce me subitò adorta est armata vis Viraginensium, cinxit, cepit, rapuítque miserrimum erronem, per immensum iter, ad caput regni Gynæco. polin,

Nolo tamen ægrius ferat lector, quòd intacta mihi hoc casu remaneat Yvroniæ pars reliqua : nam, ut mihi narravit nuperus comes, et hæc omnium ignobilissima est, et parum discrepat à cæ. teris; nisi quòd Houbeloniis minus generosa ebrietas est, magisque

belluina.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »