Page images
PDF
EPUB

à se prudenter factum Aristotelicâ regulâ defendunt; etenim, crescente hospitum numero, necesse est crescat rerum omnium indigentia: nec quem liberat advenam novitium, nisi vel robur, vel macilentia.

Fabri ferrarii ferè sunt omnes: quanquam et Pamphagones philosophos huc omnes ac medicos relegent, et Hispani omne genus libertos.

Terribilis formæ bestia per hujus insula deserta passim oberrat. Nuchtermagen* vocant, xéQuλos; quæ horrendissimo latratu cælum implet: quem sonum qui semel duodecim horarum spatio non audierit, surdescit illico; ter verò qui audierit, nec quid præda objecerit ante horas duodecim, moritur.

Alia hîc animalia, præter lupos et Cercopithecos + caudis aliquantulùm curtos, nulla vidi.

Composita vox à duabus Germanicis: Buchter, “jejunus," et Magen,

machus:" unde Anglicum "Maw;" g resoluto in w.

+ Cercopitheci caudas suas devorant, famis impatientes.

sto

YVRONIA*,

ALTERA CRAPULIE PROVINCIA.

CAP. I.

Ingenium Populi.

YVRONIAM aggredior: cujus nemo accuratam à me descriptionem exspectet; neque enim ausus sum illorum urbes invisere, donec jam obtenebresceret, cùm jam cives somno vinóque sepulti.

Quid metuerim, mihi rogas: neque hoc invidebo lectori; Burgomagistrorum largitatem; quibus in more est adventantes quosque hospites nescio quot vini congiis excipere, adventúmque illis munificentissimè gratulari, publicis impensis ac nomine civitatis: quos ebibant ipsi omnes necesse est, ni ingrati, et, quod pejus est, rei, publica hostes haberi mavelint. Metuebam mihi, ab hoc honore et periculo.

Regio est aliquantò major Pamphagoniâ; tantoque intemperantior, quanto illâ opulentior. Latitudine utramque Germaniam vel adæquat, vel sanè superat.

Nulla regio est, ubi vel uberiùs proveniant uvæ, vel feliciùs; adeò ut, quæ singulis Europæis gentibus propriæ suut, Germaniæ albiores et tenuissimæ, Galliæ rubicundæ paulòque fortiores, Hispaniæ colore medioxuma, virtute generosissimæ, omnes istic abundè

crescant.

Temperie aliquantulum à Pamphagonibus discrepant: illi calido et sicco delectantur plurimùm; hi, calido et humido: illi proinde culinarii et furui; hi, cellularii et rufi crapuliani, à vicinis joco nuncupati.

Neque minus ingenio tanto, enim, Yvrones illis disertiores sunt, quanto magis impudici. Ineunte quidem ætate, plerique omnes ingeniosissimi sunt: provectiore verò, et præsertim decrepitâ, ita obliviosi, ut vix sui nominis meminerint.

"Terra ebriosa."

CAP. II.

Furonia tributa in suas partes.

PROVINCIA hæc in tres præcipuè comitatus ab incolis distinguitur: Oenotriam, vel Ponfiniam; Pyræniam, vel Zythaniam; et Lupulaniam, quæ et aliis Houbelonia dicta est.

Quod ad Ponfiniam, (vocabulo ut ego putabam corrupto, P pro B, F pro V, more Germanico malè pronunciato) Meionium salsum flumen hanc à Pamphagoniâ scindit ab occidente; ambítque Ducis regiam cujus, tamen, undas non quidem à mari derivatas putant accolæ, sed ab aëreo quodam fluore conflatas.

Continet illa in se multas urbes egregias. Hîc, enim, in primis occurrit mihi Pampinola, vel Ampelona; viculus quintuplex, qui per Olmios se Colles pulchrè diffundit, et usque ad Traubenam urbeculam, pro lateritiæ materiæ colore rubicundam, porrigitur.

Imà in valle, quæ Torcolia dicitur, Licoris elegantissimi fluminis nativum cubile est: per cujus amoenissimas ripas, plurimas vidi civitates, hàc illàc undiquaque sparsas, non sine prudentissimo delectu fundatorum; Bacheram, Krugtopolin, Chytræam, Cadillam ligneo muro circundatam. Reliquus sanè orbis, quaquà patet, Alumen huic uni conferendum nullum habet: Danubius, Tamesis, Volga, Tyberis, Sequana, aut ille Guianorum Raleana, præ isto planè sordent: nam, præter limpidissimorum tacitèque labentium fluctuum lascivos errores, aqua dulcissimi saporis est; quæ nec optimo novit vino cedere, nec mellitis Turcarum poculis.

Peculiare quoddam piscis genus sibi vendicat hic oceani filius natu maximus, Pistrin minorem: indigena puukwall + vocant; cui mos est maximam liquoris mustei copiam è cavo vertice in altum egerere quem vicina gens scaphis excipit studiosissimè; domíque adservat.

Ĥîc inter decurrendum Faesseram, urbem herclè ingentem, oblongam invisens, divortit tandem per latam vini cellæ planitiem, ad metropolin hujus provinciæ, Zouffenbergam.

CAP. III.

Zouffenberga, Metropolis Yvroniæ, descripta; et, sub hác, Yvronum habitus morésque.

ZOUFFENBERGA, ignoto mihi nomine nisi quòd sonum Germanicum præ se ferre videbatur, colli superædificata navbagoady's apparet, qua

*Triplici potûs genere inebriantur potatores; vino, cervisià, aquis elambicatis vino calidioribus: hinc tres Yvron. partes. 1. Oenotria, ab o: unde "vinum" Latini. 2. Pyrænia, à up et olvos. 3. Houbelonia, Gallis Lupulus: hinc nomen Anglicum, "Hop.'

† floc nomen indit Gesnerus huic pisci : nos " Whirlpool," appellamus.

quavorsum aspicienti. Urbs valde celebris; et emporium, sitûs beneficio, commodissimum.

Ex orientali parte, doliorum aggeribus probè cincta est: quorum etiam costis domunculæ omnes obteguntur.

In ipso porta vestibulo, sita est à mane ad vesperam, ex inviolando legis præscripto, amphora prægrandis. Poculum Hospitale, suâ linguâ vocant cives: cujus ansæ insculptum est vetus illud, ii. Quisquis ingreditur, aut totam ebibit, aut sistitur magistratui rationem contumacia redditurus.

Supernè sculpta vidi urbis insignia; hirudinem nudo pedi inhærentem, cum verbo juxtà posito, "PLENA QUIESCO."

Hic ego, perquam certè opportunè, conveni hospitem jam urbem ingressurus, hominem peregrinum gente Loçanicum; qui se suâ lingua "Cinciglionem*" nominabat. Is me sub vesperâ clanculum introduxit; ac multa docuit, quæ ipse nullus deprehendissem.

Edificiorum et materia et structura non absimilis Pamphagonicis; nisi quòd anterior pars domorum vite continuâ sic prorsùs obducatur, ut ni undiquaque penderent tabernarum insignia, profectò in mediâ te vineâ putares obambulare: spectaculum, hercle, non injucundum.

In foro publico, æneis suspenduntur catenis, singularum mensurarum exemplaria, sigillo regni ore summo consignata; juxtàque legum sacrarum tabulæ, quas etiam nos paulò post fideliter commemorabimus.

Nudi incedunt incolæ; nisi quòd omnium tempora pampineis corollis adumbrentur: cute, tamen, mirè depictâ, veterum Britannorum more: hujus, quidem, centauri; illius, tragelaphi; alterius, columbæ, alitis bibacissimi. Est et quem cernas amphora formâ tam artificiosè superinductum, ut brachiis lateri incurvatis vivam jurares amphoram. Vidi et qui balænam ita pulchrè referret, ut, illo vomente, nemo non putaret et hunc cetum, et quod ejecerit

oceanum.

Ardebat mihi animus publicum convivandi morem, clàm civibus, intueri. Cui demum annuit hospes : quanquam non sine plurimis, iisque seriis periculorum præmonitionibus, morúmque documentis: quibus ego probè instructus, ad prætorium, ubi convivia solent agitari sub noctem, unà cum fido duce, me contuli.

Confluunt discumbúntque, eodem planè more quo Pamphagones priùs; nisi quòd istic plus poculorum observavi, ferculorum minus. Vase duplici stipatur quisque ex utroque latere: matulâ, quâ urinam; trullâ, quà vomitum excepturus est.

Initio, quidem, libant Baccho; communi deo: non illo more, quo Romani olim, paulo vini diffuso humi; sed longè religiosiore. Juxta summum mensæ Bacchi statua erigitur, tenentis dextrâ quidem ingentem crateram; dum, præ nimio pondere, quod Virgilius olim, fessæ subvenit læva sorori. Huic sacerdos, supplicum con

* Itala vox, à sono destillantis vini petita.

vivarum nomine, cadum vini (neque eniin minus capit) jugiter infundit: quod, per cavos quosdam tubulos, veluti tot venas ad os usque et femoris juncturam derivatur; atque ita erumpit, quasi vinum simul et evomere et mingere videretur. Hæc autem illis clepsydra est, moderando convivio: postquam, enim, is egerere desierit, istis ingerere religio est.

Dein, salsamenta non unius generis apponuntur; placentæ salitæ, halecula, et salibus exesæ chalcides, pernæ plusquam Westphalæ, radices carduorum sylvestrium, anchovia siti proritandæ.

Tum statim plena circumvolant pocula, sonántque vacua; ut vix demum statueres, impletáne fuerint ut evacuarentur illico, an exhausta ut implerentur: et, ut Plautinus ille, scaphio, cantharis, batiolis bibunt.

Præbibiturus alteri, soleuni cantiunculâ illum provocat: dein, dextris arctiùs conjunctis concussísque vehementiùs, poculóque ori ejus ferè admoto, rem aggreditur: et, post multas interspirationes, remissósque spiritus, et blandas sermocinationes, ansam poculi non deserit, donec totum epotârit. Pari modo respondet alter *.

Mensa secunda ferculis non ita magnis ac opiparis instruitur: quam etiam novâ potione contemperare solent.

Demum et tertia rarissimo fruticum apparatu pulchrè instauratur; quâ ferè finitâ, mappâque jam provolutâ, magister ceremoniarum, clarâ voce, Gelundheits ter præconatur.

Quo sono sciolus ego dimissam putavi turbam; discessionémque meditatus, movi pedem: quum manicam mihi leniter vellens, hospes, "Huî, tam citò," inquit, somniculose spectator, "vix dum incepto convivio? En tibi ut non languido cursu defluat Bacchi clepsydra: mane paulùm, et scene hujus catastrophen patienter exspecta." Parui; stetique.

Cùm unus è convivis, exutâ corollâ, flexísque genibus, velut vota facturus, sextarium arripit: et, "Salutem," inquit, "Cagastrio potentissimo Crapuliæ Archiduci." Bibit, anhelat, respirat, eructat, sermocinatur; donec, post certa quædam intervalla, totque haustus quot nomini suo literæ, fundum inverterit: quo facto," norlaßíša ; et, quod Horatius, "mero tingit pavimentum superbo."

Sequitur à summo quisque; iisdemque poculo, facto, et gestu fidum se comprobat civem ac benevolum; quodque mavult, strenuum potatorem.

Assurgit statim alter; et, "Benè vos," inquit, "benè nos, benè celeberrimam et augustissimam Zouffenbergam :" claréque interim ructat, incurvato genu, bibit, ebibit: nec quis audet non sequi. Tertius Yvronia nominat honorem, procerésque: unicuique suppetit aliquid, quo reliquos pelliciat ad novos haustus.

Tandem, cùm una æquè pocula poti:avit quisque, quod splenem mihi movit maximè, post hæc seria, ordine suo poetam † agit unus

* Exulat hinc illud Græcanicum, in veterum etiam Romanorum conviviis usur patum: Καὶ πέντε πίνε, καὶ τρία πίνε, ἢ μὴ, τέταρα. Plutarch, συμπος. decad. 3. Athen. lib. x. Plautus in Stiche.

+ Verè deistorum quopiam dixerit Horatius: "Aut insanit homo, aut versus facit."

« PreviousContinue »